[8.significatio]
|
|
De analogia significationum. His regulis praemissis ad analogiam significationum transeamus. Ius, iuris proprie significat diarium, siue portionem uictus. Antiqui enim, ut inquit Valerius Maximus, lib. 2, adeo erant continentiae attenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset; Plinius, lib. 18 cap. 8: Pulte autem, non pane, uixisse longo tempore romanos manifestum, quoniam inde et pulmentaria hodie quoque dicuntur Non itaque uescebantur carnibus, sed oleribus et pultibus, totumque prandium ius uocabant. Horatius, 2 Serm.: Est opera pretium duplicem cognoscere iuris naturam. Huius autem iuris in conuiuiis pares dabantur unicuique partes, unde Homerus conuiuium aequale fere semper nominat. Vocabantur uero duplicarii, ut ait Varro, quibus in conuiuiis ob uirtutem duplicia ut darentur cibaria fuit institutum; cuius rei etiam in Sacris Bibliis fit mentio, nam Genesi, cap. 43: maior portio data est Beniamino quam caeterorum cuilibet. Itaque proprie ius est quod hispane dicimus "quiñón", 'tparte", "porción", "ordinario"; graecis est choenix, id est dimensum, ut uocauit Terentius; hebraeis est man, a uerbo maná, id est diuisit uel numerauit, nam ubi legitur, Daniele, cap. 1, Et constituit illis rex annonam per singulos dies de cibis suis, hebraice legitur maná. Hinc igitur metaphorice ius uocatur munus illud quod suum cuique tribuit. Vertex, inquit Fabius, lib. 8, cap. 2, est contorta in se aqua, uel quidquid aliud simile uertitur; inde propter flexum capillorum pars est summa capitis; et ex hoc, quod est in montibus eminentissimus. Valla, lib. 6 cap. 11, Recte, inquit, dixeris haec omnia uertices, proprie tamen unde initium est; quare nemini debet mirum uideri cur interdum una uox plura significet. Haec ille. Ego tamen magis assentior Charisio, lib. 1: Vertex, inquit, a uertendo, uortex a uorando, et uult Plinius uerticem immanem uim impetus habere, ut 'ingens a uertice pontus uorticem uero circumactionem undae esse, ut 'et rapidus uorat aequore uortex'. Caper grammaticus: Vortex fluminis est, uertex capitis. Tempus, ut Varro scribit, est mundi interuallum et motus diuisus in partes aliquot ab solis et lunae cursu; a quorum tenore temperatum a tempus dictum est. Tempora in capite, hispane "las sienes", ob id dicta putant: quod ab iis indicia petamus senectutis; posuit enim natura in multis animantibus aetatis signa, ut ueterinis et ouibus in dentibus, ceruis in cornibus; sic homines in temporibus gerunt aetatem; unde Homerus senes uocat poliocrótaphos, id est canorum temporum, quia plurimum inde cani incipiunt, nam priora capitis humiditatis pituitaeque plus habent quam posteriora. Virgilius, 5 Aen.: Aemula nec dum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Vide Alexandri Aphrodisiae problemata et Columellam lib. 6, cap. 29. Nepos, inquit Charisius, significat et certum cognationis gradum, et rei auitae consumtorem. Mihi tantum significat filiorum filius. Romani pueris patruis tradebantur erudiendi et castigandi; unde prouerbium: Ne sit patruus mihi, quia patrui, etiam si ament, nesciunt ad peccata conniuere; aui contra impotentius amant, omnia indulgent, castigare nesciunt, inde nepotes euadunt perditissimi; Aristoteles, 3 Eth., in calce, intemperantiam uocat acolasiam, id est incastigationem; et acolasti dicuntur incastigati. Tales igitur sunt nepotes. Inuenio et apud graecos nepodes, quasi sine pede, hoc est fundamento, quia filiis fundamentum rei familiaris non erunt: dilapidant enim rem familiarem. Qui deducunt a nepa, id est, scorpione, quia filios deuorat, mihi non placet. Vide Festum. Tollere liberos, tollere onera, tollere in crucem, tollere allquem e medio uel e uita semper est subleuare. Sed tollere pro educare uel habere filios ex antiqua consuetudine petendum: antiquitus pueri recenter nati terram primum omnium tangebant, tanquam rerum omnium parentem; autor est Plinius, in proemio, lib. 7; Tertuliani uerba sunt: Dum prima etiam constitutio infantis super terram statim Edaeae sacrum est; Sapientiae, cap. 7: Et ego natus accepi communem aerem et insimiliter factam decidi terram. Sic positum infantem patres solebant statim alleuare; qui autem non tollebantur, ut abdicatus et proiecticius habebatur, idque inauspicatum habebatur. Papinius, ultima silua, deplorat seruulum immatura morte surreptum, sed ante donatum libertate, haec addens: Meus ille, meus, tellure cadentem excepi. Vide Turnebum, lib. 22, cap. 11 et lib. 4 cap. 15. Diuus Augustinus, lib. 4 De ciu. Dei, cap. 11: Ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana. Cernere, inquiunt, est uidere, est pugnare, et cernere haereditatem est adire haereditatem. Non ita est, nam proprie cernere est separare furfures a farina, id est cribare; hispane 'cerner". Plinius, lib. 18, cap. 11: Posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaeserit, farinaria cribro subcernunt; quae in eo remansit, exceptitia appellatur et grandissima est; rursus quae transit, arctiore cernitur et secundaria uocatur. Haec Plinius. Cum igitur cernere sit proprie separare furfures a farina, non male pro discernere et discriminare coepit accipi; deinde etiam pro dimicare, quia olim lites omnes et praecipue de terminis agrorum ferro decernebantur. Et Stobaeus, sermone 8 ex libro De moribus gentium Nicolai, haec refert: Umbrici cum controuersiis inter se habent, pugnant armati, sicut in bello, et qui suos aduersarios interemerint, iustiorem causam habuisse uidentur. Unde Ennius apud Ciceronem: Ferro, non auro, uitam cernamus utrique; et Virgilius, 12 Aen.: Inter se coiisse uiros decernere ferro; sic enim legit Faernus ex antiquis codicibus; postremo, cum ait Ulpianus Titius haeres esto cernitoque in diebus centum proximis, quibus scieris poterisque; nisi creueris, exhaeres esto, cernere pro deliberare accipitur, nam cretio est certorum dierum spatium, quod datur instituto haeredi ad deliberandum utrum expediat ei adire haereditatem necne. Varro, lib. 5, dum huius uerbi etymon conatur indagare, tres significationes sic ad unam reducit: Dictum cerno a creo, id est a creando; ab eo quod cum quid creatum est, tum denique uidetur; hinc fines capillorum discreti, quod finis uidetur, discrimen; cernito in testamento, id est facito uideant te esse haeredem etc. Hic Varro mihi non magnopere placet, sed tamen quod uolumus efficit. Ego certe multo ante docui -quod postea Iosepho Scaligero placere animaduerti - cerno a crino graeco deduci, id est iudico; unde crimen de quo iudicatur, et crines qui discernuntur. Opus, si carnificibus linguae latinae, id est grammaticis, credas, in mille munia distrahitur; nunc enim substantiue indeclinabile, nunc adiectiue indeclinabile accipiunt, et omnibus fere casibus iungi posse asseuerant; quin etiam sunt qui opus habeo pro necesse est mihi dicant. Ego haec omnia puto deliramenta. Nam nec opus sumitur pro necesse est, nec aliud unquam significat quam hoc nomen, opus, operis, ut opera nostra, opera regis; nam cum dicis libri sunt mihi opus, significas libros esse mihi omnia -hispane "el todo"-; cum autem dicis opus est mihi libris, dicis totum negotium esse mihi in libris; sic opus est facto id est: negotium et difficultas siue usus est in facto; sic Virgilius: Nunc uiribus usus, id est nunc est usus, opus, negotium et tota uis in uiribus. Hoc melius intelligetur, si addas adiectiuum; Horatius, lib. 1 Carm.: Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem carmine perpetuo celebrare; Virgilius, 6 Aen.: Hoc opus, hic labor est. Cum additur genitiuus longe alia res est quam Grammatici putant; Virgilius, 10 Aen.: Sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus; Ouidius, epist. Parid.: Teque mihi scires esse laboris opus; Ouidius: Non minor est uirtus quam quaerere, parta tueri; casus inest illic, hic erit artis opus, id est in hac parte totum est negotium artis; Propertius, lib. 2, eleg. 10: Magni nunc erit oris opus, id est negotium et labor. Graeci dicunt Ergon eurêin; Cicero uertit: Difficile est inuenire; Sophocles in Aiace: οὐδέν ἔτι ἔργον ἔστι, id est Nihil opus est. Est igitur nomen opus semper substantiuum. Ouidius, 4 de Pont.: Quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit. Vide opus in ellipsi. Volo, -as et uolo, -is ualde diuersa uidentur. Sed accipe M. Varronis uerba ex lib. 5 Ling.lat.: Volo a uoluntate dictum et a uolatu, quod animus ita est ut puncto temporis peruolet quod uolt; idem, lib. 8: Fit enim ut rectus nonnumquam sit ambiguus, ut in hoc uerbo uolo, quod id duo significat, unum a uoluntate, alterum a uolando; itaque a uolo intelligimus uolare et uelle. Haec uerba sunt obiectio contra Varronem quorum responsio varroniana desideratur. Puto, -as proprie est purum facere, ut ait Varro; hispane "podar". Ideo antiqui purum putum appellabant; unde disputatio et computatio; et putator, qui arbores puras facit. Ideo ratio putari dicitur, in qua summa fit pura. Sic is sermo, in quo pura disponuntur uerba, ne sit confusus atque ut diluceat, dicitur disputare. Haec fere Varro. Hinc igitur apta est translatio ad cogitationem, cum in dubiis sententiis amputamus superflua et unam seligimus quam sequamur. Vas, uadis et uas, uasis quantum differunt notum est; sed uas pro sponsore antiquitus erat; hic uadis a uadendo, id est eundo, quia qui uades dabat uadere ei in urbem erat necesse. Horatius, sat. 1: Ille datis uadibus, qui rure extractus in urbem est, solos felices uiuentes clamat in urbe. Postea uero ex uadis seu uades factum est uas. At uas pro poculo antique uasum dicebatur; unde uasculum et uasa in plurali. Nonius Marcellus in illo Ciceronis, lib. 3 0ff.: Vas factus est alter, notat uas positum pro uades. Ac nescio an alibi reperiatur uas in recto pro sponsore. Flamen masculine sacerdotem significat et neutraliter flatum uentorum; sed pro flatu an in recto reperiatur, dubito; in plurali tritum est flamina, et aliquando in sexto casu singulari flamine; citatur in recto singulari ex Arato Ciceronis: Inferior paulo est Aries et flamen ad Austri inclinatior, sed legendum est flamina ad Austri. Quid si potius hic flammen pro sacerdote scribendum sit duplice m, nam, ut Dionysius Halicamassi ait, dicitur a flammeo, id est linteo rubro, non a filamine, ut aiunt grammatici. Pecus, -udis et pecus, -oris sic distinguunt grammatici: Una sola pecus inficit omne pecus; ipsi magis ad pecudes ablegandi. Sosipater Charisius, lib. 1: Alia autem, quamuis plurali numero per omnes casus declinentur, nominatiuum tamen singularem uocatiuumque non habent, ut dapes, preces, proceres, pecudes, fruges, fauces, uices etc. Itaque aut caret recto, quod ait Charisius, aut rectum erit haec pecudes, -is. Appello, -as et appello, -is apud antiquos no differebant, nam appellare erat idem quod applicare, ut appellare ad molem nauiculam. Postea factum est ut pro imponere nomen sit paululum immutatum, ut appellatus Africanus, ex Nonio; et appellare senatum et appellare consules quasi appellare ad maiorem potestatem uideri dictum potest, nam dicitur etiam appellare tribunos et appellare ad tribunos. Posis, ut aliquid quoque de graecis attingamus, uaria uidetur significare, nam pro potione siue haustu saepissime accipitur, et non raro pro marito. Sed a potione ad maritum fit elegans translatio, nam quemadmodum terra potioni siue aquae mista arborum et seminum redditur fecunda generatrix, ita feminae mistus uir procreandorum liberorum esse causa intelligitur. Hanc graecam uocem Virgilius habuisse ante oculos crediderim, cum 2 Georg. haec scripsit: Vere tument terrae et genitalia semina poscunt. Tum patet omnipotens foecundis imbribus aether coniugis in gremium laetae descendit et omnes magnus alit magno commistus corpore foetus. Huc refer illud Iuuenalis, sat. 10: Quot longa uiros exorbeat uno Maura die. Et illud Virgilii, Aen. 3: Longumque bibebat amorem. Caelum pro mundo et instrumento caelandi dicunt accipi, sed manifesto errore, nam caelum pro mundo seu aethere cum oe debet scribi, quicquid dicat Aldus et alii multi, nam a graeco koilon, id est concauum, deducitur; et id uidentur uerba Varronis, licet corrupta, sentire; quae sic legit et emendauit Iosephus Scaligerus: Quare a cauo cauea et caulae et conuallis, cauata uallis, et cauaedium, ut cauum sit ortum, unde omnia apud Hesiodum, a caho; a cauo coelum. Hinc locum Plinii restituo, lib. 2 cap. 4: Coelum quidem haud dubie cauati argumenti diximus, ut interpretatur M. Varro. Legitur coelati, pro quo supposui cauati. Sed nemo est iam mediocriter eruditus qui pro mundo non scribat coelum, pro instrumento caelum. Vide infra antiphrasin 9. Mundus uaria uidetur significare, nam pro coelo ipso accipitur, ut saepe apud Ciceronem et Plinium, et adiectiue sumitur, ut mundus uictus, munda uestis, et pro ornatu muliebri, ut mundus uirginalis. At uero mihi subtilius rimanti semper adiectiuum nomen est, nam si etymon scruteris a mouendo dicitur, testibus Festo et diuo Isidoro. Festi Pompei uerba haec sunt: Mundus etiam dicitur ornatus muliebris, quia non alius est quam quod moueri potest. Isidorus sic: Mundus a mouendo uel a motu, quod in sempiterno motu sit; est enim proprie coelum ipsum, cuius elementis nulla est concessa requies. Haec illi. Hunc quia Graeci ab ornatu dixere kósmon, Latini per translationem ad munditiam significandam deflexere, semper tamen adiectiue, ut munda domus. Quum ergo dicis mundus muliebris, intellige ornatus uel cultus; Lucretius, lib. 4: Nam facit ipsa suis interdum foemina factis, morigerisque modis et mundo corporis cultu; Liuius, lib. 8 ab urb.: Mundior iusto cultus; Cicero, 2 Nat. deo.: Admirabilis coeli ornatus; Virgilius: Omnis ornatus uirginis, id est mundus, nam et pro muliebri ornatu mundus apte dicetur a mouendo; nam, ut inquit Festus, non alius est quam quod moueri potest; est igitur arcula muliebris mobilis, ubi aurum et munditiae reconduntur; Ianus Guilelmius, lib. 3 cap. 13 Verisim., sic ait: In Apulei lib. 6 priore sic legitur: erant et falces et opere messorio, modus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa; lego "et operae messoriae, mundus omnis"; mundus enim non muliebris tantum ornatus, sed cuiusuis rei prompta et parata copia; unde uulgatum loquendi genus "in mundo esse" de eo quod in promptu et domi ad manum est nec quaerendum foris. Ita Flautus "mundum rusticum" dixit pro hisdem rei rusticae instrumentis Mercatore: "Multopere in mundo rustico se exercitum". Haec ille. Locus autem Plauti est in Asin., act. 2 sic: Certe hercle ego quantum ex augurio auspicioque intelligo, aut mihi in mundo sunt uirgae aut Atriensi Sauriae. Item Plautus, Cassina, scaen. Stultitia: Cui quod amet, in mundo siet, id est paratum et ad manum. Et quamuis usus obtinuit ut mundus -a -um et mundior et mundulus, pro terso, puro, polito accipiatur -unde mundities uel munditia-, non tamen apte ducas inde uerbum mundo -as -are, nec mundatus -a -um, nam locus Plinii, lib. 15 cap. 6, corrigendus et legendus sic est: Ob id crebrius uasa mutanda, non mundanda, ex Catone et ex antiquis codicibus. Res multa uidetur significare; unde Ausonius in Monosyllabis quaerit: Imperium, litem, uenerem cur una notet res? Respondeo: Res, negotium, et apud Graecos Chrema, pragma, esse nomina quae uocant dialectici transcendentia, quibus omnia subiiciantur; sed tamen significati uariatio ex adiunctis dependet. Pro imperio sumpsit Virgilius in illo: Postquam res Asiae etc.; pro lite, Horatius, lib. 1 sat.: Dubius sum quid faciam, tene relinquam an rem; pro uenere passim apud comicos, ut Terentius: Postquam sensit me tecum rem habere; sumitur et pro aliis multis rebus, sed eadem est significatio. Sed iam aliqua de particulis, quas indeclinabiles uocant, addamus; nec de omnibus, sed quae praecipuae uideantur. Cum praepositio et aduerbium temporis dicitur; sed magno cum errore, nam cum tempus significatur, non cum, sed quum aut qum debet scribi: antiquitus semper quom. Haec Victorinus, De orthographia. Ut dicunt accipi pro quamuis; sed id imperite docetur, nam ut semper et ubique similitudinis est particula, ut ostendemus. Quum nidetur accipi pro quanuis, deest esto, fac, da. Ouidius: Protinus ut redeas, facta uidebor anus, id est: Fac ut, esto ut protinus redeas; Cicero, 2 Fin.: Esto fecerit, si ita uis, id est: Esto ut fecerit; Horatius, sat. 6 lib. 1: Nanque esto, populus Leuino mallet honorem quam Decio mandare; Quintilianus, lib. 12, cap. 1: Da nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus. Ut dicunt accipi pro utinam; Terentius, Ad.: Ut, Syre, te magnus perdat Iupiter; Catullus, in Coma: Iupiter, ut Chalybum omne genus pereat; Horatius, 2 Serm.: Iupiter, ut pereat positum rubigine ferrum. Sed in his et aliis quid non uidet deesse oro, precor, quaeso? Ut in illo Liuii, lib. 1: Iupiter paterm, si est fas hunc Numam Pompilium regnare, ut tua signa nobis certa ac clara sint; Terentius, And.: Deos quaeso ut sit superstes; Cicero, 2 Cat.: Deos immortalis precari, uenerari atque implorare debemus, ut urbem defendant. Ut dicunt negare post uerba timoris; quod monstrum ita uulgare est, ut doctis etiam imposuerit, nam Lambinus, in illo Horatii, lib. 1 sat. 3, Nam ut ferula cedas meritum maiora subire uerbera non uereor, frustra sudat et nihil explicat; nec intelligit ut significare quemadmodum uel quomodo, ut si dicas: Literas ad te misi, uereor ut reddantur. Et post uerba timoris solere apponi has particulas, quemadmodum uel quomodo, in significatione ut, tritum est et peruulgatum. Cicero, in lib. 11 Epist. 10: Timeo quemadmodum haec explicari possint; idem, pro Mil.: Esset uero timendum quonam modo id ferret ciuitas?; et lib. 4 ad Her.: Tametsi uereor quomodo accepturi sitis. Et cum aliis uerbis, Cicero, pro Rosc.: Postulatio breuis est et, quomodo mihi persuadeo, aliquanto aequior; idem, pro Quint.: Quem, quomodo nunc intendit, ne uiuum quidem tunc putabant; idem, Att.: Nam, quomodo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet, id est: Ut nunc est. Qui docent ut negare post uerba timoris, quid dicent si post ut sequatur negatio? Cicero, pro Marc.: Vereor ut hoc quod dicam non perinde intelligi auditu possit atque ego ipse cogitans sentio; quem locum quia conatur peruertere Lambinus, alios adiungam; Cicero, 2 De Leg.: Quocirca uereor committere ut non bene prouisa principia ponantur; idem, 2 Tusc.: Et tamen ueremur ut hoc quod a tam multis et tot locis praeferatur natura non patiatur; idem, Att. lib. 7: Si manet uereor ut exercitum firmum habere non possit; Quintilianus, lib. 8, cap. 3: Oppido quo sunt usi paulum tempore nostro superiores uereor, ut non iam ferat quisquam; Caesar, lib. 5 Gal. cap. 12: Veritus si ex hybernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere non posset; quem locum peruertere conatur Aldus a Grammaticis deceptus. Plautus, Bac. 16: Metuo ut hodie ne possim emolirier; ne pro non dicebant antiqui, ut saepe Terentius. In omnibus his locis, imo et semper, particula ut accipitur pro quomodo uel quemadmodum, ut cum dicimus: Oro te ut perficias, id est: Ita te oro ut perficias. Hoc fortasse durum uidebitur us qui latinam linguam ignorant et aliter sunt imbuti. Nos tamen haec latius alibi disputauimus. Ne post uerba timoris inculcant isti mutare significationem; quid hi dicant mihi, si post ne sequatur alia negatio? Cicero, Att., lib. 9: Sed timeo ne non impetrem; ibidem, lib. 5: Unum uereor, ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere; ibidem, lib. 14: Vereor ne nihil habuerit; idem, lib. 2 Fam.: Non enim uereor, ne non scribendo te expleam; ibidem, lib. 14: Quibus literis intellexi te uereri, ne superiores mihi redditae non essent. Sed in his et similibus ne non est ut, uel quomodo, uel quemadmodum; Terentius, Ad.: Metuisti nc non tibi istud feneraret; Martialis, lib. 5, 98: Nunquid, Galla, times nc tibi non placeam? Harum uero particularum usum sic explico: Si timemus fugienda, dicemus timeo ne, si uero cupita et optata, dicimus timeo ut uel ne non, ut timeo ne pater ueniat, quia nolo patrem uenire; timeo ut pater ueniat, quia illum uenire desidero. Sic loquuntur qui latine sciunt. Itaque ne semper prohibet, dum longa est, ut ne facias, ne dixeris; si uero postponatur et breuietur, alia uox erit, non eadem, ut credisne, dubitasne? Nae uero cum dipthongo graeca uox est et significat certe. Vel in uarias significationes distrahitur. Virgilius: Vel Priamo miseranda manus; Donatus accipit pro etiam, Budaeus in Commentaris pro nam; alii pro saltem; ego dico deesse alterum uel, nam haec particula sola poni non potest; Terentius, Eun.: Hanc tu mihi uel ui uel clam uel precario fac tradas; tolle hinc duo uel, et uidebitur alia significatio; Cicero, Q. fratri: Sunt ista quidem uel magna, uel potius maxima; tolle secundum membrum; Terentius, Phor.: Sumeret uel foenore, uel alio modo; Persius: Vel duo, uel. Sed haec satis erunt ad reliqua, quae multa supersunt, intelligenda. Quum haec scriberem, ecce tandem quidam mihi obiecit: In nominibus propriis me obtinere non posse, quin ambiguitas siue, ut barbari uocant, aequiuocatio reperiatur. Petrus siquidem et Paulus in hunc et illum proprie et ex aequo possunt cadere. Cui ego respondebam: Cicero aut Tullius non esse nomina integra, sed partes nominis; nomen integrum est Marcus Tullius Cicero, cuius frater Quintus Tullius Cicero uocabatur; sed quum ambiguitas non timetur, parte nominis contenti sumus, ut Cicero dixit. Noui ego Salmanticae fratres tres generosos, qui Antonii uocabantur, sed cum distinctione Maioris, Secundi, Tertii. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |