[10.responsio]
|
|
RESPONSIO AD QUAEDAM OBIECTA Scripsi in quadam epistola: Iusta sollemnia facere. Reprehendor in orthographia et in significatione, nam sollemne, inquiunt, est quod quotannis fieri solet. Orthographia uera est; dicitur enim sollemnis a sollo, uoce osca, id est totum, teste Festo; -mnis autem est productio uocabuli, ut in legitimus, aeditimus. Aldus, in Orthographia, sic ait: Sollemne, non sollenne, habent antiquissimi libri et lapides. Analogia solenne uidetur probare, si modo a solo anno deducitur, ut quibusdam placet. In hos tamen plus antiquitati demus quam analogiae. Vide Festum in sollo et osce. Haec Aldus. Sollemne autem nec deriuari ab anno, nec significare quod solet quotannis fieri, haec testimonia demonstrabunt; Horatius, lib. 1 epist. 18: Romanis sollemne uiris opus, utile famae; idem, lib. 2 epist. 1: Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo uigilare, clienti promere iura; idem, lib. 1 epist. 1: Insanire putas sollemnia me, neque rides? Plinius, lib. 28 cap. 9: Certe nouae nuptae intrantes etiam sollemne habent postes eo attingere; Virgilius, lib. 12: Imperium sollemne socer mihi moenia Teucri constituent; Cicero, ad Att., lib. 7: Tantum igitur nostrum illud sollemne seruemus, ut ne quem isthuc euntem sine literis dimittamus; Tacitus, lib. 12: et funeris sollemne perinde ac diuo Augusto celebratur; idem, lib. 3, dixit: Funerum sollemnia; et lib. 11: Nuptiarum sollemnia. Sollemne igitur semper significat aliquid praecipuum, integrum, singulare, et eximium. Sic Horatius, lib. 4 Od. 11: Qui dies iure sollemnis mihi sanctiorque pene natali proprio; et Virgilius, lib. 5: Annua uota tamen sollemnesque ordine pompas, id est praecellentes; qui locus decepit grammaticos propter annua uota. Qui sapiunt, scribunt sollemnis, sollicito, sollertia, sollers, id est totus ars. Sumtus, emtus, contemsi, contemtum scribo sine p, quia uerbi characteristica litera perire non debet, et a barbaro saeculo dimanauit emptum, comptum: barbari scribebant hyemps, dampnatus, sompniare, prompsi. Marius Victorinus, in lib. De Ortographia sic ait: Nam hiems et sumsi et insumsit et demsit sine dubio per -ms- scribetis. Et quando in harum uocum mentionem incidimus nec consumptum, nec emptum, nec temptat et similia istis per -pt- scribetis uitiose, sed ut ego scripsi, iuxta m, t ponetis. Sed de hoc latissime Lambinus in prologo in Horatium. Archaismon obiiciunt, quum dixi: Si pote est. Nomen potis et pote non differt a fortis et forte, nisi quod etiam in neutrali genere aliquando potis reperitur. Lucretius, lib. 1: Coniunctum est id, quod nunquam sine perniciali discidio potis est seiungi seque gregari; idem, lib. 5: Nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur, loquitur de corpore; Catullus: Quantum qui pote plurimum perire. De uoce potis in masculino et foemenino multa sunt testimonia; Virgilius, 3 Aen.: Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo; idem, Aen. 11: At non Euandrum potis est uis ulla tenere. Sed hoc nemo, opinor, negabit. De pote uideamus an sit archaismos. Cicero, De claris oratoribus: Hospes, non pote minoris; idem, Att., lib. 12, epist. 39: Ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio: ne doleam? Qui pote est? Ne taceam? Quis unquam minus?; ibidem, lib. 13, epist. 37: Hoc quidquam pote est impurius?; Persius, sat. 1: Qui pot ? uis dicam?; Propertius, lib. 2 eleg. 1: qua pote, quisque in ea conterat arte diem; Catullus: Una salus haec est; hoc est tibi peruincendum; hoc facies, siue id non pote siue pote; idem: Aut si perditius pote est quid esse; Terentius, Ad. act. 2 scen. 3: Nihil pote supra; Plautus, Cas., scen. Omnibus: Non pot’ est impetrari; idem, Most. scena Iam pridem: Vah, quid illa pote peius quidquam muliere memorarier; idem, Men. scen. Ut aetas: Ibo atque arcessam medicum iam quantum pot’ est; idem, Pers., scena 1: Quin si egomet totus ueneam, uix recepi pote sit, quod tu me rogas; Priscianus, lib. 15: Hic et haec potis et hoc pote; unde potior, potissimus. Celebrare regis uxorem reprehendere conantur, quod sit accusatiuus personae. At Cicero, pro Mur., a nobis stat, quum scribit: Nuntii literaeque celebrant eum factum consulem; idem, pro Arch.: Ingenio alicuius poetae aliquem celebrari; Ouidius, 2 Art. in fine: Me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes; et lib. 1 Amorum: Carminibus aliquem celebrare, dixit. Celebratus et celebrandus passim inuenies. Ut poetis aliquam praeluceremus facem, scripsi. Nescio quid hic possint reprehendere nisi summam elegantiam. Lucere uel praelucere facem, cereum, candelam aliquid selectum loquendi genus est, aut lucere uel praelucere cum datiuo, suppresso accusatiuo, ut illud: Ego meis maioribus uirtute mea praeluxi, scilicet facem uel cereum; Suetonius, Aug., cap. 29: Seruumque praelucentem exanimasset; Plautus, Cas., scen. Non mihi: Primum omnium huic lucebis nouae nuptae facem; idem, Curc., scen. 1: Tute tibi puer es lautus, luces cereum; Aurelius Victor, De uir. ill.: Duilio concessum est, ut praelucente funali et praecinente tibicine a caena publice rediret. Threnos deflere, dixi, graecos imitatus, qui passim uerbis cognatos accusatiuos adiungunt, ut seruitutem seruire, certamen certare, ludum ludere; sic θρένειν θρήνους, id est: deflere lugubria. Sic Cicero dixit: Casus deflere, funera flere; Ouidius: Et fortuna tua flenda est. Itaque fleo, ut et reliqua omnia uerba, passiuis exceptis et substantiuo, actiuum est. Debito epathlo non fraudabitur, scripsi. Si Epathlon, inquiunt, uox graeca est, quur graecis characteribus non signatur? Deinde, quur in sexto casu, quo graeci carent, collocatur? Respondeo siue in graecis siue in latinis literis scribatur, graecum esse nomen, et aptissime in sexto casu cum adiectiuo collocari. Graecos autem sexto casu non carere iam probauimus. Prorsam orationem, non prosam scribo. Prorsi limites, inquit Festus, appellantur in agrorum mensuris, qui ad orientem directi sunt; idem: Prorsum ponebat pro recto; Donatus, in Terentium: Prorsa, inquit, oratio, quam non inflexit cantilena. Scio antiquissimos dixisse prosam, non prorsam, quia concursum r cum s fugiebant; unde dicebant rusum pro rursum, susum pro sursum, asum pro arsum, prosum pro prorsum; et uestem quandam uocabant prosam, pro longa. De Prorsa dea, A. Gellius, lib. 16, cap. 16. In ea re aliquem excellere, qua in re. Sunt innumera testimonia quibus hoc politum dicendi genus confirmauimus. Elegantissimum aureum annulum. Valla, lib. 3 cap. 4, duo adiectiua uni substantiuo addi posse negat. Sed longe fallitur, ut alibi probauimus. Sonetta quur dixerim et duplici tt scripserim, reprehendor. Nam nouae uoces, aiunt, praefatiuncula molliendae sunt: ut ita dicam, ut ita liceat loqui. Nonne ridiculus esset, qui sic loqueretur: Confero me Madritum, ut ita loquar?, Venio Burgis, ut ita dicam? Aliud igitur est noua nomina inuenire, aliud inuentis uti, etiam si apud latinos non inueniantur. Quur duo tt?; quia sic scribunt Toscani nomina diminuta. Aliena poemata nemo pro suis usurpato. Usurpare, inquiunt, est in frequenti usu habere, et quid necesse fuit addere pro suis ? Nonne et usurpare capitur pro capere ? Atqui id frequentissimum est. In illo Ciceronis, lib. 9 epist. 16: Usurpata duplex cubile; Canterus legit: Usurpat a, uel usurpat ah duplex cubile; quod uerum credo. Et quod est apud Gellium, lib. 3 cap. 2, de usurpatione, id est usucapionis interruptione, non probat Charondas ad leges XII Tabul. Cicero, 7 Ver.: Usurpare ac retinere; idem, pro Marc.: Crebris sermonibus usurpare, dixit; et quur addidit crebris, si usurpo frequentatiuum esset? Ego addidi pro suis, more Terentiano, in And.: Fatetur transtulisse atque usum pro suis. Nemo uno plus praemium expectato. Dicendum erat, inquiunt: Uno plus praemio, quia plus substantiuum, non adiectiuum est. Ego contra sentio, nam plus in neutrali terminatione semper adiectiuum est, ut uictrix in foemenina, alma etiam in foemenina. Quur enim dicas uictricem legionem aliud esse quam uictrices legiones? Itaque, quum dicis pluris emi, deest pluris aeris pretio emi. Sed exemplis agamus; Sallustius, Iug.: Neque pluris pretii coquum; uide Varronem; Cicero, 2 Orat. et in Acad.: Quum plus uno uerum esse non possit; idem, lib. de leg.: Hoc plus ne rogum facito; idem, 1 nat. deor.: Alterum certe non potest, ut plus una uera sit, scilicet opinio; idem, Att. lib. 1: Ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum; idem, in Top.: In disiunctione plus uno uerum esse non potest; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 8: Uno plus etrusci cadent, quod sumsit a Liuio, quum inquit: Uno plus etruscorum cecidisse in acie; Catullus, in primo epigr.: Plus uno manet perenne saeclo. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |