[11.qui latine garriunt]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

[1.figuris][8.significatio][9.antiphrasis][10.responsio][11.qui latine garriunt]

Texto español

QUI LATINE GARRIUNT

CORRUMPUNT IPSAM LATINITATEM

     Lectori salutem. Ultimum posuimus ad linguam latinam praecipuum documentum, quia magna uulnera debent arte atque dolo bono tractari. Timui enim, ne, si hoc remedium in libri fronte proponeretur, omnes medicinam, licet saluberrimam, auersarentur. Quis enim est, non dico in Hispania, sed etiam in tota Europa -quatuor aut sex doctos excipio- qui non et sentiat et praecipiat uerbis latinis exercendam linguam, ut prompte et celeriter possis, quae male cogitaueris, expromere? Quis porro ludi magister grammaticus non subinde pueris crepat -honor sit auribus doctorum- "Vel male uel bene, loquere cum Marco"? Tanta est stultorum hominum ignorantia, peruersitas et pertinacia. At ego, apud quem pluris est rectae rationis pondus quam multorum praescriptum, assero nihil pestilentius posse iuueni linguae latinae cupido euenire quam aut uerbis latinis effutire cogitata, aut loquentium profluentiae interesse. Quicumque enim aliquando peritiam linguae latinae est assequutus, Petrum Bembum dico, aut Osorium, aut nostrum Pincianum, non loquendo, sed scribendo, meditando et imitatione id sunt assecuti. Hortor igitur sacri uerbi concionatores -quando polite et apposite de suggesto loqui non ultima laus est- ut etiam hispane loquentium coetus fugiant; quam paucissima loquantur ipsi; patianturque uel mutos et elingues in confabulationibus appellitari, dum ex scripto et meditato doctorum hominum aures ducant in admirationem. Non discimus hebraea uel graeca, ut loquamur, sed ut docti efficiamur. Quur igitur in latinis non idem efficiemus, quandoquidem iam nulla natio est, quae latine aut graece loquatur? Stylus exercendus est diligenter; hic enim, ut Marcus Tullius ait, est egregius dicendi magister; hic uere nos docebit communi sensu illos carere, qui linguam latinam in plateis, aut etiam in gymnasiis, miris modis conantur dilacerare. Vale.

     Obiectio prima.

     Usus et experientia dominantur in artibus, nec ulla est disciplina, in qua non peccando discatur; nam ubi quid perperam administratum cesserit improspere, uitatur quod fefellerat, illuminatque rectam uiam docentis magisterium. Haec Columella, lib. 1 cap. 1.

     Responsio. Vere et sapienter Columella, si de artibus loquaris; sed latine loqui nulla est ars; hoc enim obseruatione rerum innumerabilium constat: Grammatica, musica, rhetorica et similes errando addiscuntur; sed, ut inquit Fabius, lib. 1 cap. 6, aliud est latine loqui, aliud grammatice loqui. Quasi dicas Libris opus habeo, adhibeo tibi fidem, crimen laesae maiestatis, ille tenetur hoc facere, ego amo Deum, grammatice quidem dicas, latine non dicas. Nec enim satis est latinas quaerere dictiones; delectus adhibendus est in uerborum coniunctione, quem isti locutuleii miris modis dilacerant. Non enim quicquid latinum est, statim latine dicetur: Habere orationem dicimus, non facere; uerba facere, non agere; agere gratias, non facere; fer opem dicimus, da opem non dicimus; dare uerba usitatum est, tradere seu praebere uerba inauditum. Quid dicam de illis, qui sibi docti uidentur et passim habentur? Quidam enim ex illis scripsit: Vigilant milites in monte, pro speculantur de monte; tentat frangere aciem, pro conatur aciem perrumpere; dimisit suos milites, pro dimisit copias seu exercitum; impediuit commeatum, pro interclusit; uictu carebat Caesar, pro re frumentaria; duxit uineas, pro egit; primi in consilio, pro consilii principes; reportarunt praedas, pero egerunt; milites monuit, pro hortatus est; signum fecit, pro signum dedit; renouauit proelium, pro restituit aut redintegrauit; aciem ordinauit, pro instruxit; redierunt milites, pro receperunt se; misit ad succurrendum, pro misit subsidio; fecerunt uim, pro impetum fecerunt; magnis uiis contendit, pro magnis itineribus; perdidit opportunitatem, pro amisit occasionem. Sic itaque loquuntur qui linguam, non stylum exercent.

     Obiectio secunda.

     Propter crebras in uariis disciplinis disputationes latino sermone assidue loquendum.

      Responsio. Serias et graues disputationes literis, non uentis, debere mandari quis est qui ignoret, nisi clamosus disputator aut cerebrosus uociferator? An ideo semper assuescendum est loquelae, ut postea dicamus noleitas, uoleitas, et per modum praeteritionis, dico quod, et nota quod Pappa habet aures? Quod sit talis urgeat necessitas, qui latine scripserit, blaterones superauit.

     Obiectio tertia.

     Si quis linguam gallicam assequi studeat, optime illam cum gallis loquendo comparabit.

     Responsio. Dissimile admodum est linguarum aliquam cum latina, quae iam nulla est, comparare. Si ulla esset natio quae pure latine loqueretur, non dubito quin apud illos latina facilitas loquendi perdisceretur. Sed nunc soli sunt libri ad quos recurrendum est, si pure latine scribere uelimus. Idem esto iudicium de graeca uel hebraea lingua, quas non ut loquamur, sed ut intelligamus addiscimus.

     Obiectio quarta.

     Non desinunt isti onocrotali subinde obiiciere seu uerius abgannire: moris esse ut infantes paruuli papas, mamas, taytas balbutiant, qui tamen postea in melius corrigantur.

     Responsio. Nemo sanae mentis tale consilium probabit, ut ineptae nutrices doceant, quae postea sint dedocenda. Ego certe, qui plurimos liberos sustuli, nunquam id sum passus, qui Quintiliano auctore didicerim, non assuescendum puerum sermoni, qui dediscendus sit. Quid quod optima eodem labore aut fortasse facilius edocentur.

     Obiectio quinta.

     Si latine loqui non esset laudabile, non ita passim ab omnibus commedaretur. Et omnes Academiae legibus sanxerunt, ut et latine legatur et disputetur.

     Responsio. Quasi uero quidquam tam sit ualde, quam nihil sapere, uulgare, ut praeclare 2 de diuin. scripsit Cicero. Sed quoniam tu mihi stultorum turbam obiicis qui latine loquentes colunt et admirantur, ego tibi contra doctissimorum iudicium et consensum opponam, qui huiusmodi pestem siue loquentiam auersantur. Expende diligenter cap. 84 Suetonii in Augusto. Cicero, lib. 1 De orat., de exercitatione agens, sic inquit: Sed plerique in hoc uocem modo, neque eam scienter, et uires exercent suas, et linguae celeritatem incitant uerborumque frequentia delectantur. In quo fallit eos quod audierunt dicendo, homines ut dicant, efficere solere. Vere enim etiam illud dicitur: peruerse dicere homines peruerse dicendo facillime consequi. Et statim: Caput autem est quod, ut uere dicam, minime facimus -est enim magni laboris, quem plerique fugimus- quam plurimum scribere. Stylus optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister. Quintilianus, lib. 1 cap. 1: Ante omnia ne sit uitiosus sermo nutricibus: has primum audiet puer harum uerba fingere imitando conabitur; et natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus annis percipimus, ut sapor, quo noua imbuimus, durat, neque lanarum colores, quibus ille simplex candor mutatus est, elui possunt. Et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quae deteriora sunt, nam bona facile mutantur in peius: nunc quando in bonum uerteris uitia? Non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni cui didiscendus sit. Erasmus, lib. 8 Apophtheg. sic ait: Pollio dicebat: "Commode agendo factum est ut saepe agerem, sed saepe agendo factum est ut minus commode, quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur: quod accurate factum uelimus, raro faciendum est". Hac ratione duci uidentur Itali quidam eruditi, qui licet pulchre calleant latine, tamen uix unquam adduci possunt ut in familiari congressu latine loquantur. At quando compellit necessitas, dicunt exacte, quasi de scripto. Noui Venetiae Bernardum Ocricularium, ciuem florentinum, cuius historias si legisses, dixisses alterum Sallustium, aut certe Sallustii temporibus scriptas; nunquam tamen ab homine impetrare licuit, ut mecum latine loqueretur; subinde interpellabam: "Surdo loqueris, uir praeclare; uulgaris linguae uestratis tam sum ignarus quam Indicae". Verbum latinum nunquam quiui ab eo extundere. Haec Erasmus. Budaeus, in Comment. linguae graecae, reprehendens Vallam circa reciprocorum usum, sic ait: Id autem Laurentio non alias accidit quam ex praua loquentium consuetudine, quibus aut legendis aut audiendis inuiti erroris contagionem contrahimus; simul ex sermone extemporali et neglecto, cui inter familiares assuescimus, praesertim purae latinitatis ignaros; qua noxa fit interdum ut quaedam imprudentibus excidant: id quod aliquando experti sumus in autographis, ita ut flagitiosae culpae nos perpuderet. Cornelius Valerius in fine suae Syntaxeos: Hanc proprietatem in uerborum coniunctione qui non obseruat nec delectum habet ullum, is barbarica phrasi omnem peruertit latinitatem. Quod iis fere solet accidere qui linguam latinam ad idioma uernaculum detorquent. Ioachimus Fortius, in libello De ratione studii, cap. de scribendo: Nam fere fit, ut qui loquuntur accurate, minus erudite scribant; dum enim rerum illarum uoluptate afficiuntur, imperfectiores oportet sint in altero. Nemo pari cura res duas unquam tractauerit; et infra: Quo pacto id genus homines, qui tanto plausu in tanta nugatorum corona nugari possunt, accurate quicquam scripserint? Certe neminem nunquam uidi, nisi me memoria fallat, docte scribentem, cui ualde in promptu fuit colloquendi disserendique ratio; et infra: Famam puerilem aspernemur, uulgo inertes uideamur. Ex Bartholomaeo Riccio, lib. 3 De imitatione Ciceronis, in calce: Non soleo ego -ne hoc quoque omittam- meum discipulum cogere, ut fit plerunque in scholis, quicquid ei dicendum usu ueniat, latine ut id proferre conetur. Utrum enim plus commodi an damni ad latinam elegantiam, quam nos quaerimus, hoc afferat studium, non plane satis habeo comprobatum; et paulo inferius: Huc accedit quod infanti puero, dum ea quae uult et ex tempore atque subito proferre laborat, multis partibus ea plura excidant, quae inepte, quae incondite atque incomposite, quae denique nullius dignitatis sint, quamque uix tolerabilia sint necesse est. Ita fit, ut dum locutionis studeant celeritati, orationis ornatum omnem atque dignitatem corrumpant. Quoniam autem quod in quotidiano sermone positum est, nihil admodum latinae orationi prodesse uidetur ad eam dignitatem, quae eius linguae mere germana est, ac omnino ea nobis aliqua exercitatione atque artificio comparanda atque confirmanda est, equidem id diligentiae ab uno stylo, qui dicendi magister et opifex est optimus, petendum esse censeo.

     Obiectio sexta.

     Propter uaria inter gentes commercia aut ut cum externis hominibus colloquamur, non solum utile, sed necessarium aliquando est latine loqui.

     Responsio. Ego latinam linguam non damno, stylum ueneror et amplector, in quo qui probe fuerit exercitatus, si necessitas ingruat, repente dicet: Da mihi panem, uel aliud obsonium. Multis in locis Cicero commendat stylum, et ad Gallum, lib. 7, sic scribit: Urge igitur nec transuersum, quod aiunt, a stylo; is enim dicendi opifex. Ego uero cum doctissimis, neminem excipio, uiris teneo nulla aut aetate aut tempore latina lingua, nisi praemeditate, esse loquendum.

[1.figuris][8.significatio][9.antiphrasis][10.responsio][11.qui latine garriunt]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.