[5.syllepsi]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

 DE SYLLEPSI

     Concordia uocum uersatur in generibus, numeris et casibus; at uero discordia casuum ferri non potest, sed in generibus et numeris tantum, quae per syllepsin excusatur.

     Syllepsis, id est conceptio, fit quoties generibus aut numeris uidentur uoces discrepare.

     Syllepsis generis est, quum aliud genus proferimus et aliud concipimus. Cicero, pro Sext.: Duo importuna prodigia, quos egestas etc.; Virgilius, 7 Aen.: Pars arduus altis puluerulentus equis furit; Liuius, lib. 10: Capita coniurationis uirgis caesi; idem: Latium Capuaque agro multati; idem: Samnitum caesi duo millia trecenta; Florus: Duo millia electi qui mori iuberentur; Curtius: Duo millia crucibus affixi; et in Sacris: Duodecim millia signati, quod Valla inepte carpit. In relatiuis quoque genus uidetur discrepare; Terentius: Ubi illic scelus est, qui me perdidit?; idem: Dii illum senium perdant, qui me hodie remoratus est; idem: Aliquid monstri alunt, ea quoniam nemini obtrudi potest etc. Est et syllepsis, ut quibusdam placet, cum nominibus epicoenis aliud genus damus quam terminatio ipsa praefinit, ut Talpae caeci, et timidi damae, canis foeta, boues meas, elephantus grauida, noua miles et multa huiusmodi; sed ego ad ellipsin refero. Catullus ad Manlium: Nec tantum niueo gauisa est ulla columbo compar. Vide foemina.

     Syllepsis numeri est cum ex singulari pluralem concipimus aut contra. Virgilius: Pars in frustra secant; Ouidius: Pars uolucres factae; Terentius: Aperite aliquis; Sallustius: Coepere se quisque magis extollere; Virgilius: Alterum in alterius mactatos sanguine cernam; et in Sacris: Alter alterius onera portate; Terentius: Eunuchum dixti uelle te, quia solae his utuntur reginae; idem, Heaut.: Nam parentum iniuriae uniusmodi ferme sunt, paulo qui est homo tolerabilis; Boetius: Nil infelicius homine, quos morsus muscarum necat.

     Est et syllepsis numeri quum plura singularia feruntur in pluralem, suppositi dignitate seruata, ut Ego et tu ualemus, Ego et uos sedemus, Tu et pater iubetis.

     Syllepsis per genera et numeros simul talis est: Sallustius: Pars in carcerem acti, pars bestiis obiecti; Liuius: Maxima pars ab equitibus in flumen acti; idem: Pars per urbes dilapsi; idem: Tunc enim uere omnis aetas currere obuii; Virgilius, 6: Hic manus ob patriam pugnando uulnera passi; idem: Pars mersi tenuere ratem; Statius, lib. 7: Subeunt Tegeaea iuuentes auxilio tardi.

     Est et audacior quaedam syllepsis numeri quum unus tantum casus sexto  comitatus fertur in pluralem, ut si dicas: Muta cum liquida ancipitem reddunt praecedentem uocalem; Ouidius: Ilia cum Lauso de Numitore sati; idem, Met. 1: Littora cum plausu clamor superasque deorum impleuere domos; idem, 2. Met.: Sors eadem Ismarios Hebrum cum Strimone siccat; Virgilius: Alterum in alterius mactatos sanguine cernam; Terentius, Heaut.: Syrus cum illo uestro consussurrant; Virgilius, 2 Aen.: Diuellimur inde, Iphitus et Pellias mecum; Curtius, lib. 4: Pharnabazus cum Apollinide et Athenagora uincti traduntur.

     Quemadmodum in syllepsi numerorum ad nomen primae personae recurrimus, deinde ad secundae, quia digniora sunt, ita in syllepsi generis ad masculinum, si inter alia fuerit, recurremus. Terentius: Quam pridem pater mihi et mater mortui essent; Ouidius, in Arte.: Mulciberi capti Marsque Venusque dolis; idem, Fast.: Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros. Potest et hoc esse zeugmatis. Virgilius: Caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galesi; Plinius, lib. 17, cap. 11: Seriores supradictis narcissus et lilium; Liuius, lib. 7 Maced.: Decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique ad id  sacrificium adhibiti ; Cicero, 1 0ff.: Propter summam et doctoris autoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis; idem, de amicitia: Quod si haec apparent in bestiis, uolucribus, agrestibus, natantibus, suibus, cicuribus, feris, primum se ut ipsi diligant etc.; Virgilius, 4 Georg.: Hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere uitas.

     Dicunt grammatici genus neutrum concipere caetera, dum ne sint uere masculina, ut uirga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Sed id falso docetur; nec enim hic syllepsis est, sed ellipsis: deest enim negotia, graece pragmata; quasi uero in propriis masculinis id fieri non possit. Nam recte dicas: Pater tibi et mater sunt uilia prae lucro; Tacitus, lib. 5: Parentes, liberos, fratres uilia habere; Solinus: Polypus et chamaeleon glabra sunt; Ouidius: Classe uirisque potens, per quae fera bella geruntur; Cicero, 1 Tusc.: Dic, quaeso, num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transuectio Acherontis, mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus?; Sallustius: Praeterea diuitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; Lucretius, lib. 1: Ductores Danaum delecti prima uirorum; Cicero, 1 Diu.: Annus salubris et pestilens contraria, scilicet negotia, id est res contrariae.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.