[2.ellipsi]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

DE ELLIPSI

     Ellipsis est defectus dictionis uel dictionum ad legitimam constructionem, ut paucis te uolo, Noctuas Athenas; Terentius: egone illam? quae illum? quae me? quae non?, ubi Donatus: Elipsis est et aposiopesis; quasi dicat: Si ad Grammaticam spectes, ellipsis est uocum, si uero ad Rhetoricam, aposiopesis, id est reticentia et abruptio sermonis.

     Doctrinam supplendi esse ualde necessariam

     Sed antequam ad hoc praeclarum munus accedo, illud uidetur refutandum quod ab istis latini sermonis imperitis iactari consueuit: nihil esse supplendum, nam, si supplendum est, Ego amo Dei et Ego amo Deus erunt latinae phrases, quia illic deest praeceptum, hic autem quae praecepit. Quibus apte poterit responderi illos communi sensu carere. Ego illa tantum supplenda praecipio quae ueneranda illa suppleuit antiquitas, aut ea sine quibus Grammaticae ratio constare non potest. Nulla linguarum est quae in loquendo non amet breuitatem; atque eo festiuius quidque dicitur, quo plura relinquuntur intelligenda. Aliud est, inquit Fabius, latine, aliud grammatice loqui. Excutiamus unum uel alterum poetarum uersiculum. Virgilius, 4 Aen.: Nec uenit in mentem quorum consederis aruis?; Grammaticus diceret: Nec uenit tibi, o Dido, in mentem recordatio illorum hominum in quorum hominum aruis tu consederis?; Terentius, Heaut.: Vel me monere hoc, uel percontari puta: rectum est, ego ut faciam; non, ut deterream; grammatice dicetur: O Menedeme, uel tu puta me monere tibi hoc negotium, uel tu puta me a te hoc negotium percontari; quia, si hoc negotium, quod negotium ego abs te rogo, rectum negotium est, ideo te illud negotium rogo, ut ego idem negotium faciam; at uero si hoc negotium, quod negotium tu facis, rectum negotium non est, hac quoque de causa illud negotium ego te rogo, ut ego te ab illo negotio deterream. Quid insulsius et alsius? Horatius, quasi nostras partes agens et ellipsin amplectens, dixit lib. 1 sat. 10: Est breuitate opus, ut currat sententia neu se impediat uerbis lassas onerantibus aures. In comparatiuis saepe multa desiderantur, ut Digitorum medius est longior; syntaxis est: Ex numero digitorum medius digitus est longior quam caeteri digiti sunt longi. Horatius: Si meliora dies, ut uina, poemata reddit; syntaxis: Si dies reddit poemata meliora quam antea erant bona, ut dies reddit uina meliora quam antea etc. Contra nostros grammatistas sentit Quintilianus lib. 9, cap. 3 quum inquit: quae per detractionem fiunt figurae, breuitate nouitatisque maxime gratia petuntur etc. Iam uero quid leporis habebunt tot prouerbia, si integra referantur? Lupus in fabula, Ad fractam canis, Ne sutor ultra crepidam, Posterioribus melioribus, Inter caesa et porrecta, Manum de tabula et mille huiusmodi. Multa etiam Grammaticae ratio nos cogit intelligere quae, si apponerentur, latinitatis elegantiam disturbarent, aut sensum dubium facerent. Hinc fit ut praepositiones saepe supprimantur et saepius participium ens, ut Nate, meae uires, mea magna potentia solus, scilicet ens; Annibal peto pacem, scilicet ens; quae omnia imperiti ad appositionem aut euocationem referunt. Alia rursus uidemus desiderari, quae sine uitio suppleri nequeunt et tamen Grammaticae necessitas supplebit, qualia sunt Tuas spes non curo quibus me allicis; Tua contemplor ora, quorum aspectu delector; Vim mihi intulisti, cui resistere nequeo; Tuam uicem doleo, quae me excruciat; Sustuli duos liberos, unum hic, alterum Salmanticae; Cicero: Praestantissimum ius est augurum, eorum quae fiunt in republica; idem: Vnum coelum esset an innumerabilia; Curtius: Mare Caspium dulcius caeteris. Pleraque autem subaudiri, quae aperte dicere non possimus, docet Seruius  Georg. in illo Tmolus et assurgit quibus et rex ipse Phanaeus; adducitque ex Sallustio: Sertorio triplices insidiae positae erant; prima etc.; uide eundem Seruium in illo Virgilii: Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.

     Liceat iam nobis per grammaticos thesauros ellipseos aperire, sine quibus iniuriam facit latino sermoni, qui latinum audet nominare.

     Regulae generales.

     Plato in dialogo De ente asserit sine nomine et uerbo nullam effici posse orationem. Multa enim nomina, ut leo, canis, capra, nihil indicant, quemadmodum nec multa uerba, ut currit, ambulat, mouetur. Idem docet Aristoteles, 2 Peri her.: Quare uerbum sine supposito nihil significauit.

     Nominatiuus cognatus.

     Curritur, sedetur, statur, deest cursus, sessio, statio, uel potius currere, sedere, stare. Sic in omnibus quae grammatici pessime uocarunt impersonalia passiuae uocis. Vide supra, capitulo primo, libro tertio.

     Idem intellige in uerbis quae dicuntur naturae, ut pluit, ningit, lucescit, scilicet pluuia, nix, lux. Vide capitulo primo, libro tertio.

     Idem in illis quinque: Miseret, taedet, pudet, piget, poenitet. Est enim, 5 teste Prisciano, miseret me tui, misericordia tenet me tui, et taedet me ciborum, taedium ciborum taedet me. Verba igitur actiua sunt, in quibus intelligitur misericordia, taedium, pudor, pigritia, poena. Capitulo tertio, libro secundo.

     Accusatiuus cognatus.

     Iam igitur, si in passiua intelligitur nominatiuus cognatus, illud etiam sequitur -et Priscianus ipse fatetur-, ut accusatiuus cognatus intelligatur in uerbis quae Grammatistae uocant absoluta, quum mera sint actiua, ut curro, ambulo, sedeo, scilicet cursum, ambulationem, sessionem etc. Sed hic accusatiuus pleonasmi fugiendi causa non apponitur. Sed cum adiectiuo necessario adhibetur, ut hilarem uitam uiuis, bonum certamen certaui. Itaque omnia uerba sunt actiua aut passiua, nam teste Aristotele, omnis motus aut actio est aut passio; nil medium est. Vide supra, capitulo primo, libro tertio.

     Porro nomen uerbi cognatum duplex est, nam lectio et legere uerbalia sunt a lego, sicut amare et amatio ab amo; itaque dicimus curro cursum uel currere, et cursus curritur uel currere curritur. Nam, eodem Prisciano teste, infinitum ipsum nomen uerbi ab antiquis dicebatur; itaque bonum est legere et bona est lectio nihil omnino differunt. Idem docet Eusthatius primo Iliados, p. 654.

     Infinitus cognatus pro nomine.

     Quando igitur nomen tibi uerbale defuerit, aptissime recurres ad infinitum ipsius uerbi, ne cogaris rem agentem ostendere quae nihil agat, aut causam sine effectu. Nam si Cato uiuit, uitam uiuit uel uiuere, et placet placere, et uadit uadere, pergit pergere, et caret carere etc. Hoc apud hebraeos non esset difficile probare, qui ambulat ambulare passim dicunt, et morieris mori; Habacuch 2: Venire ueniet et non tardabitur. Et apud Graecos non rarum infinitum cognatum uideas. Homerus saepe dicit βῆ διέναι et ἔφη φάναι; homerica sunt abiit abire et dixit dicere. Sed et latini aliquando in hoc genere luserunt; Catullus: Negat negare; Plautus, Pseud.: Pergitis pergere? ; Cicero in Arato: Post hunc ore fero Capricornus uadere pergit; idem in Acad.: Itaque confestim ad eum ire perreximus; Liuius: Classi ire obuiam hosti pergit; Plautus, Aulul.: Nunc domum properare propero; Terentius: Domum ire pergam; idem: Placide ire perrexit?; Cicero, 1 Diu.: Si ire perrexisset; Liuius 2 Pun.: Pergit deinde ire sequentibus paucis; Virgilius: Obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant; idem: Ita farier infit; Cicero, 1 Leg.: Sed iam ordire explicare de iure ciuili quid sentias.

     Hoc infinitum cognatum intelligitur in participiis neutralibus, ut lectum est, legendum erit, scilicet legere; defessus sum legendo, scilicet legere, id est legenda lectione. Legere enim et lectio, ut dictum est, non differunt. Vide negotium infra.

     Idem nomen.

     Idem nomen, si post uerbum substantiuum sequatur adiectiuum uel genitiuus, necessario subauditur, ut hoc pecus est regium uel regis; ualet hoc pecus est pecus regium uel pecus regis. Cicero, pro Mil.: Caesaris potentiam suam potentiam esse dicebat; idem, pro Marcel.: Tua enim cautio nostra cuatio est; idem, 2 Tusc.: Non ego dolorem dolorem esse nego; idem, pro Marcel.: Quis est qui non intelligat tua salute contineri suam, et ex unius tui uita pendere omnium; Terentius, Hecyr.: Verum id uitium nunquam decreui esse adolescentiae, scilicet uitium , ut ait ibi Donatus; Plautus, Cas.: Nunquam edepol ieiunium ieiunium est; Cicero, Nat. deo.: Itaque in illis selectis breuibusque sententiis haec prior sententia est; Ouidius: Pendet et a uestra nostra salute salus; Terentius, Heaut.: Assimulabimus tuam amicam huius esse amicam; et in Sacris: Domus mea domus orationis est; et iterum: Domus mea domus orationis uocabitur; Ioannes 7: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, patris; et Psalmus 137: Laudate dominum, quia bonus dominus; ita dicimus: Hic non est honor, sed onus; Hoc non est munus, sed poena, scilicet hoc munus non est munus; Lucanus: Neque enim ista uocari proelia iusta decet; Terentius: Vis est haec quidem. Stulte igitur praecipiunt Grammatici uerbum est regere genitiuum. Stultius etiam Dialectici, qui docent accidens praedicari posse de substantia, ut Cicero est albus, quod falsum est, nam Cicero est albus et Cicero est homo albus non differunt; nec plura uerba hic quam illic enumerantur; alioqui, si nil intelligas, sonabit Cicero est albus Cicero. Vide infra homo.

     Vbi genitiuus ab adiectiuo uidetur discreprare praecipiunt isti esse graecismum aut antiptosin, ut multos militum amisit, id est mu/tos milites. Horatius, lib. secundo Satyr. 2: Corruptus uanis rerum, id est uanis rebus; idem, 4 Carm.: Virginum primae; ibidem: Nec tu pessima munerum ferres; uide Lambinum, lib. 4 Oda. 12; Lucanus. lib. 2: Minimas rerum discordia turbat, id est minimas res. Sed non ita est; nunquam enim adiectiuum sine substantiuo erit; supplendum igitur idem nomen. Liuius, lib. 9 dec. 4: Neque earum rerum ullam rem, in quas iureiurando obligati erant, in se aut in alios admiserant. Sed in huiusmodi genitiuis praeter substantiuum quod intelligi dicimus deest etiam ex numero, ut iam docebimus.

     Ex numero.

     In omni partitione quae fit per uerbum aut per nomina positiua, comparatiua, superlatiua, aut numeralia, aut denique quoquo modo, si genitiuus sit, regitur ab his particulis ex numero, ut Hispanorum alii uigilant, alii student; Quidam boni, quidam mali, quidam fortiores, alii fortissimi; Quis uestrum; Alter horum, scilicet ex numero; Plinius, lib. 8 cap. 48: Lanarum nigrae nullum colorem bibunt; Lucanus: Minimas rerum discordia turbat, id est minimas res ex numero rerum; Cicero, 1 0ff.: Sed omnium societatum nulla praestantior nulla firmior etc.; Suetonius, in Galba 10: Alarum altera aegre retenta in officio. In omnibus his et similibus deest ex numero; Martialis, libro 6: Censor maxime, principumque princeps; unde licebit exsibilare Grammatistas, qui pueris inculcant superlatiua regere genitiuum et comparatiua inter duo, quasi genitiuus ille regatur a superlatiuo, aut comparatiua solum inter duo cum genitiuo reperiantur, quum sit frequens et usitatum maior fratrum, belluarum prudentior, animalium fortiora; sed ubique deest ex numero, ut exempla subiecta docebunt; Caesar, 2 Gal.: Ex numero aduersariorum circiter sexcentis interfectis; ibidem: Ex eo numero nauium nulla desiderata est; idem, 3 Ciu.: Milites ex numero aegrotorum ignominiam non tulerunt; Cicero, 2 Agrar.: Quorum ex eo numero, qui per eosannos consules fuerunt, multi mortui sint, id est multi eorum; idem 2 Fin.: Quorum ex eo numero primus est ausus Leontinus Gorgias etc.; idem, 1 Orat.: Homo ex numero disertorum postulabat; idem in Oeconomico, citante Prisciano: Nemo ex eo numero hominum, qui apud nos eo numero dignantur; Valerius Maximus, lib. 5 cap. 4: Quum unus ex numero Persarum; idem, lib. 6 cap. 2: Hominibus..., e quorum turba duos retulisse abunde erit; Ouidius, Met: Fuit audacissimus omni de numero Lycabas; idem in epist.: Quarum de populo nulla relicta tibi est; idem 4 Met.: Excipit unus ex numero procerum quaerens cur una sororum etc.; Virgilius, 8 Aen.: Quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantes uirtute legit; idem, 5 Aen.: Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit; Iuuenalis, Sat. 6: Quaedam de numero Lamiarum; Apuleius, 2 Flor.: Hippias e numero sophistarum artium multitudine prior omnibus. Idem ostendit et praepositio, ut ex omnibus doctissimus; Valerius Maximus, lib. 3: Erat autem is ex triginta tyrannis crudelissimus; Plinius, lib. 21 cap. 9: Tertium ex omnibus minutissimum.

      Ridicula uero sunt quae inculcat Valla de unus et solus, lib. 3 cap. 67: esse scilicet nomina duo ex natura superlatiuorum regereque genitiuum, ut primus omnium; quasi uero non etiam Horatius dixerit: Sapientum octauus; et Martialis, lib. 8: Nona sororum. Rectius Thomas Linacer, lib. 6: Nomen, inquit, cum praepositione deest, ut ante tales genitiuos: "Animalium fortiora, quibus est sanguis crassior"; subauditur "de numero" uel "ex numero". Haec ille. Iam igitur contra Grammatistas colligamus comparatiuorum et superlatiuorum genitiuos (nisi sint sui positiui, ut auidior pecuniarum) ab illis nequaquam regi, imo nec ad illa quicquam attinere. An non risu res digna est, quum Valla et Grammatici docent in his orationibus, fortiores Troianorum superauit, et fortissimos Troianorum superauit, in priore esse genitiuum partitionis, in posteriore minime? Sed horum insaniam alibi exagitauimus, cap. 11, lib. 2.

     Ego, tu, nos, nos.

     In primis et in secundis personis, quia rustice, nisi discretionis aut alia impellente causa, suppositum apponitur, elegantius subticetur.

     Me, te, se.

     Quando suppositum agit in se, saepissime et eleganter subticentur accusatiui me, te, se, ut nox praecipitat, hyems aduentat, imber ingruit, nupsit regi, ille iam lauit, bene uortat, bene habet. Aen. 2: Per pectora cunctis insinuat pauor; et mox: Accingunt omnes operi; et mox: Et ruit Oceano nox; idem: Quis talia fando... temperet a lacrymis?; Aeneid. 10: Tum Zephyri posuere; Liujus, 5  lib. 39: Mores quidem populi Romani quantum mutauerint, uel hic dies argumento erit; Suetonius: Quoties terra in orbe mouisset; bene uertat, bene res uertat, bene habet trita sunt; Terentius: Quid multis moror, scilicet me; idem: Facile ut pro Eunucho probes, scilicet te; idem, Adelp.: Tot res repente circumuallant, ubi Donatus docet deesse se. Nec uerum est quod docet Seruius et alii Grammatici: esse aliqua uerba actiua pro passiuis posita, ut nox praecipitat pro praecipitatur, et uoluentibus annis pro uolutis etc.; imo uero deest se, ut recte docet Linacer et saepe exprimitur; Liuius, lib. 3 decad. 3: Nam et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat; Plinius, lib. 8 cap. 36: Praecipitaturi se ex aliqua rupe; Terentius, Adelp.: Vide ne ille huc prorsus se irruat; Virgilius: Seque ex oculis auertit et aufert; alibi suppressit inquiens: Dixit et auertens rosea ceruice refulsit; Varro, lib. 2 Rustic. cap. 2: Antequam calores et frigora se fregerunt; Caesar, 2 Ciu.: Omnes se portis erumpunt; Virgilius, 1 Georg.: Diuersi erumpunt sese radii; idem suppressit, 4 Georg.: Erumpunt portis; idem, Ciri: Nam qua se ad patrium tendebat semita limen; Persius, Sat. 5: Vertentem sese frustra sectabere canthum; Virgilius saepe reticet accusatiuum, ut 3 Georg.: Et totae solidam in glaciem uertere lacunae, scilicet se; idem: Ingeminant Austri; idem: Tum prora auertit; Lucanus: Inclinat fortuna ducum; Virgilius: Altae neu crede paludi, scilicet te. Hinc illa trita crede mihi, scilicet te, non credo tuae fidei, scilicet me; Cicero: Tum se emergit et fertur illuc; Suetonius: Carmillus me euasit. Huc illa pertinent pluit, ningit, serenat, tonat, ut pluuia pluit se, uel pluuia pluit pluuiam, nam etiam in multis potest accusatiuus cognatus intelligi, ut in Sacris: Gaudeat se tellus tantis illustrata fulgoribus; et frequenter legimus gaudere gaudium.

     Idem nomen.

     Aliquando intelligitur idem nomen, sed aliter atque in superioribus; Plinius, lib. 7, de Cicerone: Omnium triumphorum lauream adepte maiorem, scilicet laurea, in secto casu; Varro, lib. 2 Rust., de bubus: Transmarini Epirotici non solum meliores totius Graeciae, sed etiam Italiae, scilicet bubus; ibidem, de canibus: Cibatus canis proprior hominis quam ouis, scilicet cibatui; Plinius: Lanarum nigrae etc., ut supra.

     Genitiuus intellectus.

     Sed non solum nomen unde saepe genitiuus pendet subticetur, sed ipse etiam genitiuus, quod adnotatu dignum est. Qua de re est elegantissimus Ciceronis locus qui nostram supplendi doctrinam maxime illustrat in 2 lib. Nat. deorum: Sed id, inquit, praecipue dicitur, ut si quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi, desit illud ‘Areopagi’, sic, quum dicimus prouidentia mundum administrari; deesse arbitrato 'deorum'; plene autem et perfecte sic dici existimato: 'Prouidentia deorum mundum administrari'. Haec Cicero; Horatius: Millia frumenti tua triuerit area centum, scilicet modium; idem: Callidus huic signo ponebam millia centum, scilicet sestertium; idem: Millia tum pransi tria repsimus, scilicet passuum; Persius Sat. 6: Diis igitur genioque ducis centum parias ob res egregie gestas induco, scilicet boum.


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.