[praepositionum]
|
|
De praepositionum ellipsi. Praepositionum ellipsis duabus regulis continetur. Prima: Nullus non ablatiuus a praepositione pendet; altera: Accusatiuus, qui nec sit infiniti suppositum nec actiuorum appositum, a praepositione pendet. De nominibus urbium, prouinciarum et insularum. Ad, in, ab, de. In nominibus non solum urbium, sed et insularum, et prouinciarum atque etiam aliorum locorum saepe deest praepositio, ut tendit Romam, Aegyptum, Italiam, Cyprum, Elysios, rus et domum; uenio Roma, Aegypto, Cypro, rure, domo, agro. Longum esset, quod iam feci aliquando, si testimonia uelim congerere, ubi adhibeatur praepositio. Hoc uere ausim affirmare: saepius inuenire nomina urbium cum praepositione quam sine illa, nam Titus Liuius fere sine praepositione non loquitur. Neque audiendus est Quintilianus qui soloecismum credit esse ueni de Susis in Alexandriam. Sed absurdius delirant qui contendunt aliud esse eo Romam, aliud eo ad Romam; sic uenio Roma et uenio a Roma; dicunt enim sine praepositione locum ipsum significari, cum praepositone uero iuxta uel prope. Delirat igitur Liuius, lib. 5 dec. 1, qui saepe nunc Veios, nunc ad Veios eodem sensu dicit. Graeci dicunt Noctuas in Athenas, latini Noctuas Athenas. Nec mihi etiam in hac parte placet ipse Cicero, quum lib. 7 epist. 3 Attico sese excusat quod scripserit In Piraea quum uenissem, nam ipsemet nobis auctor est, ut addamus, si libuerit, praepositionem; Cicero, 1 Acad.: Venisse ab Roma; idem, de sen.: Miles profectus sum ad Capuam quintoque anno post ad Tarentum quaestor...; idem, Phil. 8: Vt ab Alexandria discederet. Innumera alia sunt in epistolis ad Atticum. Propertius, lib. 3: Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas; Martialis: Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris; idem,lib. 13: Haec de uitifera uenisse picata Vienna. Et multa sunt prouerbia ut nauiges in Massiliam, et de Masilia uenisti. Accipe rursus contra istos ellipsin praepositionum in nominibus prouintiarum et insularum et aliorum locorum. Virgilius: Italiam fato profugus Lauinaque uenit littora; idem: At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, pars Scythiam et rapidum Cretae uenimus Oaxem et penitus toto diuisos orbe Britannos; idem: Aeoliam uenit, loca foeta furentibus Austris; Aen. 6: Deuenere locos laetos et amoena uireta fortunatorum nemorum sedesque beatas; ibidem: Hac iter Elysium nobis; ibidem: Haec limina tendere adegit; ibidem: Finesque canebat uenturum Ausonios; Cretam portaretur, dixit Catullus. Sed statim obiiciunt imperiti poetarum testimoniis non standum, qui causa carminis cuncta conturbant. O ingenia putida et infelicia! Sed age; accedant oratores et,alii. Cicero, pro leg. Man.: Inde Sardiniam cum classe uenit; idem, pro Mur.: Qua ex pugna quum se ille eripuisset et Bosphorum confugisset; idem, 3 Ver., Samon, Tenedon, et Delon nunc cum praepositione, nunc sine illa scribit; et alibi Sardiniam, Siciliam, Cyprum, Corcyram. Idem, Att.: Si Pompeius Italia cedit; Sallustius, citante Frontone: Tunc uero Bithyni propinquantes iam amnem Tartanium; Papinianus, leg. 73 Singularium de conditionibus et demonstrationibus: Quum Asiam uenisset; Suetonius, Aug.: Decedens Macedonia; ibidem, 17: Ab Actio quum Samum insulam in hyberna se recepisset; idem, Vesp.: Vt eo tempore Iudaea profecti rerum potirentur; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 6: Poenorum exercitum Italia pelleret; idem, lib. 5 cap. ult.: Epirum portanda dedit; Iustinus, lib. 20: Aegyptum primo profectus, Cretam contenderat; Mela, lib. 3 cap. 9: Aegyptum tendere; ibidem: Aegyptum exportat; Tacitus, lib. 2: Germanicus Aegyptum proficiscitur; et lib. 4: Cretam amoueretur; Liuius, lib. 5 dec. 5: Exercitum Aegyptum induxisset; ibidem: Cyprum extemplo classem misit; Plautus, Curc.: Quia parasitus non rediit Caria; Terentius, Phor.: Qua profectus causa hinc es Lemnum, Chremes?; antea dixerat: Iter illi in Lemnum ut esset; Apuleius, lib. 9 Met.: Larem reueni meum; ibidem: Proximam ciuitatem deducere consueuerat; ibidem: Baculo se uix sustinens ciuitatem aduentat. Nunc uideamus rus et domum cum praepositionibus, in singulari et plurali. Liuius, lib. 9 dec. 4: 1am ubi uos dilapsi domos et in rura uestra eritis; Cicero, Tusc.: Quum in sua rura uenerint; Asconius in Miloniana: Qui forte ex rure in urbem reuehebatur. In domo Caesaris, in domo Lentuli, in domo Leccae trita sunt apud Ciceronem. Cicero, 6 Ver.: Ad praetoris domum; Ver. 3: Ad eam domum in qua ipse diuersabatur profecti sunt; Ver. 7: In Chelidonis domum praeturam tuam contulisti; idem, 3 Parad.: In quancumque domum stuprum intulerint; idem, 2 Leg.: In ipsius patris domum detulimus; idem, 5 Tusc,: Socrates philosophiam et in urbibus collocauit et in domos etiam introduxit; Terentius, Eun.: Si in domum meretriciam deducar; Apuleius, lib. 4: Quippe quidam procurrens e domo procerus et ualidus; ibidem: Nam uisa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de thoro denique ipso uiolenter detracta; idem, lib. 5: Psyche procurrit e domo; et lib. 7: Petitis e domo ferramentis; et lib. 8: Ac ille nouitium susceptum famulum trahebat ad domum; Cicero, 1 Tusc.: Quasi in domum suam uenerit; Asconius in Mil.: Attulit ad domum Scipionis. Licet ergo dicere in mea domo, in tuis domibus, ab domo egressus, de domo, ex domo, in domum, ad domum, quorum testimoniis, quia innumera sunt, supersedeo. De ablatiuo quem falso absolutum uocant. Sub. Quoties imperium siue praefecturam in pace, in bello, in literis significamus, sub uel potius graeca ἐπί desideratur. Persius, sat. 5: Marco sub iudice palles?; Martialis, lib. 1: Quos decet esse hominum tali sub principe mores?; idem, lib. 11, 2: Sub te praeside nec non licet; ibidem, 8: Penelope licet esse tibi sub principe Nerua; et lib. 12, 5: Sed tu sub principe duro; ibidem, 63: Sub quo pigra quies; Propertius, lib. 2: Caesare sub magno cura secunda fores; Ouidius, 14 Met.: Rege sub hoc Pomana fuit; Liuius: Sub Asdrubale imperatore meruit; Aen. 8: Sub te tolerare magistro militiam discat; Horatius: Sub patribus duris; Valerius Maximus, lib. 4, cap. 2: Factum ne sub Caelio quidem autore repudiandum; idem, lib. 6, cap. 5: Nam cum L. Attacino, sub quo duce aciem nostram etc.; Ouidius, 13 Met.: Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit; Statius in Sylu.: Cerealia dona coronae te sub teste tuli; Claudianus, 4 cons. Honorii: Tum conspicuus gratusque feretur, sub te teste labor; Plinius, lib. 18 de muribus: Sub autore Aristotele; Cornelius Celsus in proemio: Sub autore Temisone contenduntur; Ouidius, 13 Met.: An quod in arma prior nulloque sub indice ueni; Valerius Maximus, lib. 4 cap. 6: Sub magno iudice damnatum; Virgilius: Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis; idem: Quales apes aestate noua per florea rura exercet sub sole labor; Lucanus, lib. 1: Et quanuis primo nutet casura sub Euro; idem, lib. 2: Quique sub herculeo sacratus nomine portus; et in Symbolo: Passus sub Pontio Pilato. Multa huiusmodi praetereo. A uel sub. A solet capi pro post, ut a coena, secundus a rege. Ouidius, 4 Trist. 10: Nec stirps prima fui, genito sum fratre creatus; Cicero: Cuius a morte hic tertius et tricesimus est annus. Sub etiam, ut notat Seruius in illo Aen. 5, Quo deinde sub ipso, capitur pro post; Ouidius, 2 Met.: surgit ab his solio, id est post haec; Plautus, Poen.: Iam ab re diuina credo apparebunt domi; sic dicimus: Ab urbe condita, uel a condita Roma; quum ergo dicimus Capta urbe triumphauit, deest a uel sub; et lectis tuis literis uenimus in senatum, scilicet a uel sub lectis; Lucanus, lib. primo: Moremque sinistrum sacrorum Druidae positis repetistis ab armis; eodem sensu idem Lucanus libro secundo dixit: Quas est uulgata per urbes post me Roma ducem; et Horatius: Post ignem aetheria domo subductum; Ouidius, 2 Trist.: Hic tibi sic redeat superato miles ab hoste. Cum. Deo duce, musis fauentibus, scilicet cum, graece SYN. Plautus, Pers.: Sequere hac mea gnata cum diis uolentibus; Liujus, lib. 1 dec. 3: Agite cum diis bene iuuantibus; Ennius apud Ciceronem: Doque uolentibus cum magnis diis; Cato, cap. 14 Rust.: Circumagi cum diuis uolentibus. In. Aliquando etiam deest in , ut Orpheo cantante, cantando rumpitur anguis. Terentius: In congnoscendo tute ipse aderis; idem: In denegando; Cicero, 2 Nat.: Itaque salem istum, quo caret uestra natio, in irridendis nobis nolite consumere; Ouidius, 2 Met.: Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa; Lucanus, lib. 2: Toto quanuis in corpore caeso nil animae lethale datum. De instrumenti praepositionibus. Cum. In instrumento significando deest cum, graece SYN, sed uitandae ambiguitatis gratia non adhibetur; quum enim dicis Tetigi illum cum hasta, nescitur an illum et hastam tetigerit, an uero instrumentum significes. Sed ubi dubia non est oratio, uenuste apponitur, ut Vidi gladium cum quo se percussit; Ouidius, 1 Met.: Concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera mouit; idem, in epist. Acontii: Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, ipse dedit letho cum quibus ante feras; idem, 4 Fast.: Haec modo uerrebat raro cum pectine pratum; Aldus aliter emendauit, quod non probo; Plinius, lib. 9 cap. 28: Caeteri cirri, cum quibus uenantur; sic habet antiqua lectio; Paulus Orosius, lib. 7: Ipse imperator cum sagitta saucius; et quid elegantius quam illud non incelebris auctoris, Gladium qui cum se percusserat eduxit, quod imperite damnat Valla lib. 2 cap. 6. Sub, ab, in. Aliis etiam praepositionibus uidetur instrumentum exprimi; Virgilius, 2 Georg.: Aut presso exercere solum sub uomere; Ouidius, 5 Fast.: Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense; idem, 2 Trist.: Neue peregrinis tantum defendar ab armis, id est cum; ibidem: Qua nuptae possent fallere ab arte uiros; Columela, lib. 9 cap. 1: Semperque de manu cibos et aquam praebere. In Sacris uero ex hebraismo exprimitur in, ut Visitabo in uirga peccata eorum, Praeualuit Dauid contra Philistaeum in funda et lapide; Deuteronomius, cap. 18: Lapidabitis eos in lapidibus; Lucae, cap. 22: Domine, si percutimus in gladio?, et Si sal euanuerit in quo salietur? De comparatiui praepositione. Prae. Deesse praepositionem in ablatiuo comparatiui comprobant omnium linguarum idomata, hebraeae praecipue, quae nomina comparatiua non habet, sed comparationem per hanc particulam, MI, enunciat, sicut graeci per H, latini per QVAM, hispani per MAS. Mihi, quantum ex ueterum lectione obseruo, in praepositionibus, non in nominibus, uidetur esse uis comparationis, nam et in uerbis et positiuis, comparatiuis et superlatiuis apparet comparatio uirtute praepositionis; Terentius, Eun.: Hic ego illum contempsi prae me; ibidem: Ludum iocumque fuisse illum alterum dices, praeut huius rabies quae dabit; Plautus, Most.: Video te nihili pendere omnes homines prae Philolache; Horatius: Cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? In positiuis sic; Plautus, Aul.: Sed hoc etiam pulchrum est prae quam ubi sumptus petunt; idem: Parum etiam, praeut futurum est, praedicas; Horatius, Epod. 3: Vt Argonautas praeter omnes candidum Medea mirata est ducem; Virgilius: O felix una ante alias Priameia uirgo; Aen. 3: Vnum illud tibi nate dea praeque omnibus unum praedicam; idem: Fugit ante alios exterritus Aruns; Propertius, lib. 2, elegia quae incipit Iupiter: Num sibi collatam doluit Venus?; illa perae que prae se formosis inuidiosa dea est; Liuius, lib. 1: Paruam albam prae ea, quae conderetur, fore; Cicero Sulpicio: Non tu quidem uacuus molestiis, sed prae nobis beatus; Apuleius, 9 Met.: Fabulam denique bonam prae caeteris ad aures uestras adferre decreui. In comparatiuis sic; Plautus, Aul.: Iam minoris omnia facio prae quam quibus modis me ludificatus est; Sallustius: Caeterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es; Virgilius, 5 1 Aen.: Pygmalion scelere ante alios immanior omnes; Suetonius, Galb.: Praeter caeteras altiorem et dealbatam crucem statui iussit; et Psalm. 18: Dulciora super mel et fauum. In superlatiuis sic; Virgilius, 7 Aen.: Petit ante alios pulcherrimus omnes Turnus; Suetonius, Viteil. 13: Famosissima super caeteras fuit coena ei data; Plinius, lib. 27 cap. 7: Herbae facillimae atque inter caeteras utilissimae; Ouidius, 4 Pont. 10: inter omnes maximus; Plinius, lib. 13: inter omnes potentissimus odor. Si igitur in praepositione significatur comparatio, necessario in ablatiuis comparationis deest prae; Plautus, Epid.: Atque me minoris factum prae illo; Apuleius, lib 8 Met.: Neque ulla caprea neque pauens damula, neque prae caeteris feris mitior cerua, sed aper immanis atque inusitatus surgit; ibidem: Sed unus prae caeteris et animo fortior et aetate iuuenior et corpore ualidior exsurgit alacer; idem, lib. 10: Vnus e curia senior prae caeteris compertae fidei; Sosipater Charisius, lib. 1 de compar.: Et confirmat prae illo neminem esse doctiorem; et infra: Et habent alios prae se doctiores; Esdrae, 3 cap. 4: Καὶ ἀληθεία μεγάλη, καὶ ἰσχυρωτέρα παρὰ πάντα, id est ueritas magna et fortior prae aliis; Dauid, cap. 1: Apparuerunt uultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui uescebantur cibo regio. Prae. Sed quid mirum in comparatiuis deesse prae, quae etiam in positiuis et superlatiuis desit? Plautus, Most.: Speculo claras aedes, clarorem merum; idem, Amp.: Nullus est hoc meticulosus aeque; idem, Most.: Quo nemo adaeque antehac habitus est parcus; idem, As.: Nec me Athenis alter hodie est quisquam cui credi recte aeque putent; idem, Cas.: Nec est neque fuit me senex quisquam amator adaeque miser; Matthaei, cap. 3 de grano sinapis: Quod minimum est omnibus seminibus; Arnobius, lib. 2 contra Gentiles: Quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, scilicet prae. Vide infra in aduerbii ellipsi quam pro. De pretii praepositione. Pro. Non bene pro toto libertas uenditur auro. Plautus, As.: Par pari datum hostimentum est, opera pro pecunia; idem, Aul.: Pro uapulando abs te mercedem petam; Colum., lib. 5 cap. 1: Pro quibus nulla merces dependitur; Aen. 5: Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persoluo; Caesar, 1 Ciu.: Pecuniam pro iis rebus soluit; Cicero, 4 Fin.: Aestimatione aliqua digna eaque pro quantum quaque sit ponderis esse aestimanda; Sallustius: Nemo nisi uictor pro pace bellum mutauit; Valerius Maximus, lib. 4 cap. 6: Qui coniugis fata pro tuis permutari passus es; Terentius, Eun.: Par pro pari referto, sic enim legunt peritiores; Cicero, 1 Ver.: Pro quo frumento pecunia omnis soluta non est; Sallustius, Iug.: Pro metu repente gaudium mutare. Nec refert latinitatis utra in parte adhibeatur praepositio; utroque enim modo pretium significatur uel aestimatio, ut Dedi leporem pro denario, uel dedi pro lepore denarium; Terentius: Heri minas uiginti pro ambobus dedi; Horatius: Dedit hic pro corpore nummos; Virgilius: Vitamque uolunt pro pace pacisci. Hinc illa trita: Pro nihilo putare, pro nihilo pendere etc. De uerbis copiae et inopiae. A uel de. In uerbis copiae et inopiae causa cernitur uelut efficiens; ideo deest a uel de; Caesar, 3 Ciu.: Haec a custodibus classium loca maxime uacabant; Cicero, 5 Att.: Locus a frumento copiosus; idem, pro Flac.: Vsque eo orba fuit ab optimatibus illa concio; idem, pro domo: A magistratibus nuda res publica; ibidem: Ab amicis inops; idem, in 0ff.: Adhibenda est uacuitas ab angoribus; idem, pro Deiot.: Sed tamen quidquid a bello populi Romani uacabat; Liuius: Ne quando a metu ac periculis uacarent; Virgilius., Cul.: Viduos a lumine Phoebi; Sallustius, Cat.: Omnes qui de rebus dubiis consultant ab odio, amicitia, ira, misericordia uacuos esse decet; Cicero: De quibus uolumina impleta sunt; idem: De nugis referti libri; Martialis: Hos nisi de flaua loculos implere moneta non decet; dicitur: Sanguis manat a uulnere, uel de uulnere; itaque Egeo pecuniis est egeo egestatem a pecuniis, hoc est a parte pecuniarum. De uariis aliis praepositionibus. Cum, in, de. Quum modum significamus, uarias praepositiones aut apponimus aut intelligimus, ut lento gradu, longa ueste, hac lege, uel cum lento gradu cum longa ueste, sub hac lege et conditione; Terentius, Eun.: Pace quod fiat tua, scilicet cum, teste Donato; Lucanus, lib. 1: Aut hic errat nulla cum lege mundus; Sallustius, de rep.: Multi praeterea cum bona spe adolescentes, sicuti hostiae, mactati sunt; Plautus, Men.: Magna cum cura ego illum curari uolo; Cicero, de sen.: Neque uero in armis praestantior quam in toga; Virgilius: Horridus in iaculis; idem: Caesis prius de more iuuencis; idem: Cunctis ex more uocatis. Per uel ante uel in. In tempore, si sit accusatiuus, deest per uel ante, ut centum uixit annos, quarto Kalendas. Cicero: Hunc per decem annos aluimus contra nos. Haec docet Priscianus lib. 18; fallitur igitur Erasmus in Copia, cap. 150. Horatius: Quod in unum uiuat et plures; idem, 2 Epist.: Sed in longum tamen oeuum manserunt. In uel de. Si tempus sit in sexto casu, deest in uel de, ut tribus annis, hora prima; Cicero, in Top.: Si filius natus esset in decem mensibus; Caesar: De tertia uigilia; Terentius, And.: In diebus paucis quibus haec cocta sunt. Per uel ad. In distantia, si sit accusatiuus, deest per uel ad, ut sex pedes altus, patet ulnas quatuor; Lactantius, de Phoenice: Per bis sex ulnas eminet ille locus; Varro, lib. 3 cap. 5 Rust.: Est lapis a falere pedem et dodrantem altus, ipsum falere ad duo pedes altum a stagno, latum ad quinque. In. Si excessus uel modus sit in sexto casu, deest in, ut Paulo maiora canamus; Cicero, 4 Acad.: Democritus huic in hoc similis, uberior in caeteris; Cicero, pro Balbo: In quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione. Cum. Afficio te honore, prosequor te odio, cum. Liuius, lib. 9 dec. 4: Prosecuti cum donis legatos sunt; idem, lib.2 dec. 1: Decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt; Cicero, Q. fratri, lib. 2: Publicani Domitium cum equis prosecuti sunt; Plinius, epist.159: Mentionem alicuius cum honore summo prosequi. In. Ibam uia sacra, scilicet in. Cicero, Tuse.: Qui miser in campis moerens errabat Aleis; Terentius, Eun.: Haud conuenit una ire cum amica imperatorem in uia; idem, Heaut.: Qui nuper fecit seruo currenti in uia decesse populum; Virgilius: Et uictis dominabitur Argis, scilicet in Argis; Lucanus: Rarus et antiquis habitator in urbibus errat. A uel ab uel e. In causa efficiente deest a, ut palleo metu, horres frigore; Cicero, Acad.: Mare nunc, quia a sole collucet, albescit et uibrat; Ouidius, 1 Met.: Pluuioque madescit ab Austro; ibidem: Postquam uetus humor ab igne percaluit solis; idem, 2 Fast.: Sed tamen a uento, qui fuit, unde tumet; Silius, lib. 6: Lenta proclamat ab ira. Sic horreo a frigore; Apuleius, lib. 4 Met.: Sed a gloria non periuit; Terentius, And.: Laborat e dolore. Ab. Terentius: Stulto intelligens quid interest, id est ab stulto. Cicero: Negant a falsis interesse uisa; Horatius: Abest uirtute diserti Messalae, id est a uirtute; Ouidius, 4 Trist., eleg. 1: Imus ad insignes urbis ab arte uiros; Cicero, lib. 12 epist. 1: Ab illo sordidissimo periculo tuti futuri; Plautus, Truc.: Ab ingenio est improbus; Terentius, Phor.: Ociosum ab animo. Sic dicimus uirtute praeditus, scilicet ab uel cum. De. More hominum facis, amicorum consilio feci, mea sententia, meo iudicio, scilicet de. Cicero: De amicorum sententia Roscius Romam confugit; idem: Idque de meo consilio; idem, Att.: Nihil faciam nisi de sententia tua; Cicero: Flere de morte alicuius; Plautus, Cap.: Rem de compacto geri; idem, Men.: Iube te piari de mea pecunia; idem; Epid.: Quibus de signis agnoscebas. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |