[1]

 Nominum et participiorum

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

Texto español

[1][2][3][4][5]

     Clitella. Impono tibi, quia tu mihi imposuisti, scilicet clitellam; urbanitatis gratia non exprimitur; Cicero, Att.: Clitellae boui sunt impositae; Plautus, Most.: Sarcinam imponam seni, id est clitellam; ibidem: Vehit hic clitellas, uehit hic autem alter senex, et infra: Ego homines habeo clitellarios; Cicero, 2 Nat.: Nos onera quibusdam bestiis, nos iuga imponimus.

     Coelum. Horatius, 1 Carm. : Nanque Diespiter plerunque per purum egit equos; Lucanus, lib. 1: Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, scilicet coelo; Virgilius, Georg.: Multa forent quae mox coelo properanda sereno; Horatius, lib. 2, Sat. 4: Massica si coelo supponas uina sereno; Liuius, 7 Mac.: Nursiae sereno, et infra: Sereno coelo. Vide tempus.

     Copia uel Ek. In uerbis copiae uel inopiae, si sit genitiuus, potest intelligi copia uel more graeco praepositio ek, ut eges medici, scilicet copia uel egestatem; abundas pecuniarum, scilicet copia; Caesar, 2 Ciu.: Quae res omnium rerum copia compleuit exercitum; idem, lib. 1 Gall.: Abundare copia omnium rerum, et lib. 3: Abundare copia frumenti.

     Coena. Suetonius, Aug.: Conuiuabatur assidue, nec unquam nisi recta; idem, Vesp.: Sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta ac dapsile, ut macellarios adiuuaret; Martialis, lib. 8: Promissa est nobis sportula, recta data est, scilicet coena; Suetonius, Ner.: Sportulas ad rectas coenas redegit.

     Corona. Ciuica donatus, muralem uel obsidionalem adeptus, gramineam el milites obtulerunt, lauream meruit, scilicet coronam; Suetonius, Iul.: Ius laureae coronae; idem, Ner.: Coronamque capite gerens Olympicam, dextraque manu Pythiam; Plinius, lib. 7: Primus omnium eques coronam muralem acceperat, sex ciuicas; idem, lib. 16 cap. 4: Hinc ciuicae coronae militum uirtutis insigne.

     Consilium. Perstat in proposito, arcanum celat, secretum custodit, scilicet consilium; Iuuenalis: Si te propositi nondum pudet, atque eadem est mens, scilicet consilii; Horatius, in Odis Arcana consilia dixit; Valerius Maximus, lib. 2 cap. 1: Arcana consilia patrum; idem lib. 3 cap. ultimo: Propositum consilium. Hinc dicimus a secretis, scilicet consiliis. Sallustius: Falso queritur genus humanum, scilicet consilio. Vide iudicio.

     Constitutus. Cicero, de sen.: ille uir haud magna in re, sed fidei plenus; Horatius: Me libertino patre natum et in tenui re, scilicet constitutum.

     Crimine uel actione. In uerbis accusandi uel absoluendi, si genitiuus reperiatur, deest crimine, ut furti damnatus, repetundarum absolutus; barbare uero dices accuso te criminis, quia nullum uerbum regit genitiuum. Cicero, pro Lig.: Fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces, sceleris uero crimine, furoris, parricidii liceat Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere; idem, 6 Epist.: Ne uitiam arrogantiae subsequatur; Valerius Maximus, lib. 2 cap. 1: Quapropter non est damnandus rigoris rustici crimine, Caii Mari; idem, lib. 4 cap. 2: Qui incesti crimine a tribus Lentulis accusatus; ibidem, cap. 6: Et diri fati crimine sub magno iudice damnatum; et lib. 6 cap. 1: Crimine impuditiae damnatus est; ibidem, cap. 5: Filius eius adulterii crimine damnatus; Apuleius, lib. 7 in principio: Crimine 15 latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Vide Hadrianum cardinalem: Facinoris crimen; Horatius, lib. 2 sat. 3: An commotae crimine mentis absolues hominem et sceleris damnabis eundem?; Ouidius, Fast.: Sceleris crimine damnat auos; Martialis, lib. 11: Arguimur lentae crimine pigritiae; Statius, 2 Theb.: Nec furibundae crimine mentis arguerim. Specialia enim crimina in genitiuo possunt apte poni, si a generali uoce regantur; scelus autem, ut inepti aliqui disputant, generale nomen non est, ut ex testimonus citatis colligitur. Nec me mouet illud ad Herennium lib. 4, Si quam unius peccati mulierem damnabant, nam nomen peccati, etiam si generale sit, ut crimen, adiunctione adiectiui unius fit speciale; itaque deest crimine. Quo etiam modo Liuius, lib. 3 dec. 1 dixit: Vnius tantum criminis nisi te uindices?; quo in loco Perionius aut graeco more dictum aut aliquem ablatiuum deesse contendit; mihi uidetur deesse actione, ut sit nisi te uindices ab actione siue accusatione unius criminis. Cicero, 2 0ff.: Iudicio capitis arcessas.

     Culmen. Superba tecta, hospita tecta, recipere se in tecta sua, scilicet culmina, fastigia uel negotia.

     Crimen uel linteum. Cicero, 1 Leg.: Quique non paruerit, capitale esto; Plautus, Men.: Nunquam Aedepol fugiet, tametsi capital fecerit crimen. Capital etiam erat linteum capitis in sacrificiis. Vide Festum.

     Culpa. Magna est quaestio inter eruditos de noxa et noxia. Valla, lib. 1 5  cap. 35, asserit noxam esse damnum, noxiam uero nunquam reperiri. Ego assero noxam esse damnum siue nocumentum, noxiam uero esse nomen adiectiuum, in quo subintelligitur culpa. Terentius, Eun.: Vnam hanc noxiam mitte; idem, Heaut.: Magnum hoc quoque signum est, dominam esse extra noxiam; idem, Phor.: Hic in noxia est, ille ad defendendam causam adest. Ita dicimus nocere noxam, id est dare damnum, non autem nocere noxiam. Haec uera differentia est, quidquid dicat Tribonianus. Iuuenalis, Sat. 4: Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae, scilicet culpae.

     Cinaedus uel puer. Exoletus adiectiuum est, unde exoleti dicuntur cinaedi adulteriores, qui iam adolescere, id est crescere desierunt, ut ait Festus; Cicero: Semper exoletos, semper lupas ducebat.

     Cubiculum. Plinius, lib. 30 cap. 6: Post haec iubent eum in parietem dormitorii eius tectoue includi; ibidem: Eo liberat et lacerta uiridis uiua in illa ante cubiculum dormitorii eius suspensa.

     Datum. Virgilius, 4 Georg.: Scis, Proteu, scis ipse, nec est te fallere cuiquam, scilicet datum uel concessum. Vide facultas.

     Dei. Per superos et inferos rogatus, scilicet deos. Horatius: Carmine dii superi placantur carmine Manes; idem: Me diis miscent superis; idem, 4 Carm.: Dii superi; Apuleius: Vtrum Lar sit an Larua, deum manem uocant.

     Dens. Persius: Et genuinum fregit in illis, scilicet dentem. Sic in illis caninus, maxillaris, molaris, columellaris, de quibus Plinius, lib. 11, cap. 37.

     Dicto. Virgilius: Ocyus huc omnes; idem: Ocyus incubuere omnes, scilicet dicto; idem: Et dicto citius tumida aequora placat.

     Dies. Ouidius in Fast.: Bruma noui prima est, ueterisque nouissima solis, scilicet dies uel lux. Dies enim, quia est ambiguum, utroque in genere suppletur, ut Quarto Idus, Tertio Calendas, scilicet die.

     Dies. Virgilius: Meus est natalis, scilicet dies; Cicero, Att.: Haec ad te die natali meo scripsi; idem Bruto: Nam die tuo natali uictoria nuntiata; Terentius, Phor.: Vbi erit puero natalis dies. Errat igitur Valla lib. 4 cap. 10.

     Dies. Agonales, Apollinares, Fasti, Nefasti, scilicet dies. Vide festa. Plinius, lib. 33, cap. 1: Publicatis diebus festis.

     Dies. Cicero 1 Cat.: Dixi caedem te optimatum contulisse in ante diem V Cal. Nouembris; idem, Att. lib 3: De Q. fratre nuntii nobis tristes uenerunt ex ante diem Nonas Iunii; et lib. 2: Comitia Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem Calendas XV Nouembris distulit.

     Digitus. Adagium: Minimo prouocare, scilicet digito. Sic auricularis, annularis, medicus, infamis. Persius: Infami digito et purgalibus ante saliuis.

     Domus. Ouidius: Regia solis erat sublimibus alta columnis, id est domus. Seneca in Agam.: Perlucet omne regiae uitium domus. Domus sic basilica, scilicet domus.

     Domum. Vxorem duxit, scilicet domum uel in domum. Plautus, Aul.: Volo te uxorem domum ducere; Terentius, Phor.: Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum; idem, Hec.: Nunquam se illa uiua uxorem ducturum domum.

     Ens. Liuius: Ego Annibal peto pacem, scilicet ens. Priscianus, lib. 18 cap. 1: Est autem, quando per ellipsim uerbi uel participii substantiui, huiuscemodi casuum, id est nominatiui cum obliquis, constructio solet proferri, ut filius Pelei Achilles bellans multos interfecit Troianos”; subauditur enim participium uerbi substantiui “ens”, quod in usu nunc nobis non est; pro quo possumus "qui est" uel "qui fuit Pelei filius" dicere uel subaudire. Idem eodem libro capitulo De finitimorum constructione: Graeci autem participio utuntur substantiuo, ut Ἀπολλόνιος ὤν διδάσκεις, Τρίφων ὤν μανθάνεις, quo nos quoque secundum analogiam possemus uti, nisi usus deficeret participii frequens, quanuis Caesar non incongrue protulit "ens" a uerbo "sum, es, est" quomdo a uerbo 'possum, potes, potest". Idem, lib. 5 cap. De casu: "Rege latino" pro "regnante Latino', quanuis in huiusmodi quoque constructione subauditur participium substantiuum. Haec Priscianus. Quintilianus, lib. 8 cap. de ornatu: Multa ex graeco formata noua ac plurima a Sergio Flauio, quorum dura quaedam admodum uidentur, ut "ens" et "essentia", quae cur tantopere aspernemur, nihil uideo, nisi quod iniqui iudices aduersus nos sumus, ideoque paupertate sermonis laboramus. Haec ille. Mihi uero propterea exprimi non uidetur, quia facillime possit intelligi, ut adsum Troius Aeneas, scilicet ens uel qui sum, quomodo etiam loquutus est Caesar 2 Ciu.: Carmonenses, quae est longe firmissima totius prouintiae ciuitas. Grammatici nescio quam appositionem et euocationem, hoc ignorantes, finxerunt. Plautus, in Mil. obscure dixit: Mirum est te lolio uictitare, tam uili tritico, id est cum triticum ueneat uili. Scaeuola uero in lege Creditor, par. Lucius Titius, Singularium Mandati, expressit participium sic: Concedo tibi de omnibus meis ut uis negotiari, siue uendere uis, siue pacisci, siue emere, siue quodcumque operari, ut domino enti meorum.

     Equus. Ferus, sonipes, cornipes, quadrupes adiectiua sunt, si sola ponantur. Equus intelligitur.

     Fabula. Terentius: Transtulit in Eunuchum suam, scilicet fabulam, nam Eunuchus, Aiax, Orestes, etiam pro tragoedia, masculina sunt; sed frequentius ad nomen generale respicimus. Vide auis.

     Fabulae. Horatius: Vel qui praetextas, uel qui docuere togatas. Iuuenalis: Impune ergo mihi recitauerunt ille togatas. Sic Atellanas, palliatas etc., scilicet fabulas uel comoedias.

     Facem uel cereum. Luce mihi, praeluce nobis, scilicet facem uel cereum. Plautus, Cas.: Primum omnium huic lucebis nouae nuptae facem; idem, Curc.: Tute tibi puer es lautus, luces cereum.

     Facultas uel potestas. Quoad eius fieri possit; eius, inquit Budaeus, apud latinos parelcon est, id est, abundat. Mihi uidetur deesse facultas uel potestas, quod graece dicitur dynamis.

     Famulus. In illis a pedibus, a secretis etc. deest famulus uel seruus. Suetonius, lib. 1: Philemonem a manu seruum. Vide seruus.

     Febris. Laborat quartana, tertiana, quotidiana, scilicet febri. Iuuenalis, sat. 4: Iam quartanam sperantibus aegris; Cicero, 3 Nat.: Vide ne tertianas quidem febres et quartanas diumas esse dicendum sit; Cic., Att. lib. 8: Quartana discessit.

     Feriae. Horatius: Indictis latinis, scilicet feriis. Sic Furinales, Laurentinae, Tarentinae, Sementinae, Paganicae, Conceptiuae, Nundinae, Statiuae. Varro: Latinae feriae, dies conceptiuus; idem, lib. 1 Rust. cap. 2: Sementinis feriis; Cicero, 1 Nat.: Nam cum feriis latinis ad eum uenissem; Ferias esuriales dixit Plautus in Captiuis pro ieiunio.

[1][2][3][4][5]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.