|
[3]
|
|
Nominum et participiorum |
|
Linea. Ad incitas redactus sum, scilicet lineas. Vide adagium ad incitas et Iosephum Scaligerum in Varronem 200. Litera. In illis uocalis, consona, muta, liquida deest litera. Vide auis. Literae. Cicero, Att.: Et paulo post triplices remiseras, scilicet literas; idem: Nam triduo abs te nullas acceperam; idem, lib. 7 Epist.: Quo mitterem aut cui darem nesciebam; idem: Acceperam autem a Lentuli triumpho datas; Tacitus in Vita Agricolae: Ne laureatis quidem gesta prosecutus est, scilicet literis. Sic et duplices, triplices. Vide tabellae. Locus. Liuius, lib. 1: Et castris in apertis positis, scilicet locis; Plautus: Hic senex de proximo; Virgilius: Compulerantque greges Corydon et Tyrsis in unum; idem, 3 Georg.: Exsilit in siccum; et 4: Sic positum in clauso linquunt; Plautus, Most.: Ab humili ad summum; Plautus, Aul.: Nam compressit eam adolescens de summo loco; Valerius Maximus, lib. 5: In desertum locum; Iuuenalis, sat. 5: Primo finge loco. Sic dicimus primo, secundo, quarto, quae Grammatici inepte aduerbia uocant. Vide sermo, spatium. Loca. Auerna, supera, infera, inferna, secreta, rosaria, pomaria, tesca, aestiua, hyberna, adiectiua sunt; deest loca. Actius apud Varronem: Quis tu es mortalis, qui in deserta et tesca te apportes loca? Supera loca dixit Varro. Locum. Cede maiori, concede praeceptori, decede calori, tu mihi succedes, scilicet locum; Virgilius in Buc.: Nec serae meminit decedere nocti; Cicero: Decedere furori tribunitio; Statius: Hortantur ceduntque locum; Cicero, 2 Nat. deor.: Videtur quasi locum dare et cedere; idem: Tu dando et cedendo loco; idem, in Toga candida: An oblitus es te ex me, quum praeturam peteremus, petisse, ut tibi primum locum concederem; hinc forte Iuuenalis, sat. 6: Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae; idem, sat. 6: Nam si constituit, id est si uenire ad constitutum locum decreuit. Vide Lambinum Odam 6, lib. 2. Ludi. Virgilius: Magnis circensibus actis, scilicet ludis. Sic Megalesiis, saecularibus, funebribus. Vide sacra. Maceratus. Terentius, Eun. : Quo pacto ex iure hesterno panem atrum uorent; Donatus supplet maceratum uel emollitum uel madidum. Frequens est hic loquendi modus apud Plinium et Cornelium Celsum, ut radix ex aceto, ossa ex uino. Magnus. Horatius: Ibis Liburnis inter alta nauium, amice, propugnacula; amice magne; Curius ad Ciceronem: Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere; Iuuenalis: Magni delator amici; idem: Calcas coniugis urinam magnos uisurus amicos. Vide Turnebum lib. 2 cap. 24, Aduersariorum. Malum. Vitandi omnis causa multa subticebant antiqui, e quibus illa sunt praecipua: caue tibi, timeo tibi, metuo a te, de te, pro te, scilicet malum uel damnum uel incommodum. Plautus, Most.: Lubet cauere malam rem; ibidem: Tamen malum metuunt; Cicero, 1 Orat.: Quam sit bellum cauere malum. Alii etiam accusatiui frequenter adhibentur. Ridiculi sunt Grammatici qui haec uerba nunc actiua, nunc neutra faciunt et multarum, ut uocant, specierum. Ineptit igitur Valla lib. 3 cap. 45. Manus. Dextra, sinistra, laeua adiectiua sunt, scilicet manus. Catullus: Non belle uteris manu sinistra; Cicero: Cum laeuam manum admoueret; Plautus, Men.: Demam hanc coronam atque abiiciam ad laeuam manum; Suetonius, Ner.: Dextra manu Pythiam. Vide pars. Mare uel aequor. Adagium: In tranquillo est et Tranquillo quilibet gubernator esse potest, scilicet mari; Virgilius: Terris iactatus et alto; idem: Et caerula uerrunt; Plautus, Cist.: Tranquillo mari; Georg. 4: Et se iactu dedit aequor in altum. Membrum. Plinius, lib. 10: Cuniculis auersa genitalia; idem: Vulpis masculae genitale, scilicet membrum; Ouidius, 2 Am., eleg. 3: Qui primus pueris genitalia membra recidit. Melodia. Musica nomen est adiectiuum, ut Rhetorica et Grammatica; deest igitur melodia ex Aristotele, lib. 1 Polit. in principio. Mensis. Nomina mensium faciunt Grammatici masculina, sed falso; adiectiua enim sunt; deest mensis. Idem sentit Valla in Raudensem. Sed accipe testimonia; Cicero Attico: Venio nunc ad mensem Ianuarium; Martialis, lib. 10: Et mense nouo Iani, et lib. 12: Iani mense; Horatius: Qui dies mensem findit Aprilem; adagium: Mense Maio nubunt malae. Iunius dicitur quasi Iunonius.Varro: Fanum Fortunae dedicauit Iunio mense; Martialis, lib. 12, 32: O Iuliarum dedecus Kalendarum; idem, lib. 6,59: Mense uel Augusto; idem, lib. 10,87: Octobres age sentiat Kalendas; Horatius, 1 Epist.: Sextili mense canimus; idem: Septembribus horis; Cicero, Att. lib. 6: Ibi quum Iunium mensem consumpsissem; ibidem, lib. 1: Mense Septembri; Varro: Cuius feriae Octobri mense; adagium: October equus, apud Festum; Cicero: Nauiges de mense Decembri; Horatius: Age libertate Decembri utere; idem, 3 Carm.: Quum tibi Nonae redeunt Decembres; Martialis, lib. 5.18: Decembri mense. Mens. Pendeo animi, discrutior animi, infelix animi Budaeus asserit graecas esse formas; quod ego non inficiarer, si ille fateretur deesse praepositionem ek, quae genitiuum regit; sed placet potius ad antiquam consuetudinem recurrere, quae duo haec nomina, mens et animus, copulabat, ut discrutior mentem uel mente animi. Catullus ad Ortalum: Nec potis est dulceis Musarum expromere foetus mens animi; Plautus, Cist.: Nullam mentem animi habeo: ubi sum, ibi non sum; ubi non sum, ibi est animus; idem, Epid.: Pauor territat mentem animi; Lucretius, lib.3: Denique cur animi nunquam mens consiliumque gignitur in capite; idem, lib.4: Necratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi uigilat; idem, lib. 5: Animi uix mente uidemus; idem, lib. 6: Perturbata animi mens in moerore metuque; Virgilius, 4 Aen.: Isque amens animi, scilicet mentem uel ek. Mensa uel tripus. Martialis, lib. 12: Argentum atque aurum non simplex Delphica portat. Politianus in Rustico: Nec Maurusiacos pulchrae testudinis orbeis Delphica sustentat, scilicet mensa; Valerius Maximus, lib. 4 cap. 1: Extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa; Cicero, Ver. 6: Mensas Delphicas e marmore, crateres ex aere pulcherrimos abstulit. Mentio uel recordatio. Cicero: Quum illius diei uenit in mentem, scilicet mentio uel recordatio; Valla, lib. 1 cap. 15 sic ait: Vbi quidam uolunt accipi genitiuum pro nominatiuo, mihi potius placet subintelligi conditio, status, qualitas illius diei. Haec ille. Sed melius intelligitur recordatio uel memoria. Huc refer omnia uerba memoriae, ut memini, recordor, obliuiscor, si genitiuum habeant, ut memini tuorum consiliorum, scilicet recordationem, uel graeco more deest ek. Mensura. Trita sunt illa: Altus septem pedum, decem pedum profundus, scilicet mensura. Lentulus in epist. Ciceronis: Naues onerarias, quarum minor nulla erat duum millium amphorarum. Milites. Triarii, hastati, pilati, lancearii, sagittarii, ferentarii, peltati, cetrati etc., scilicet milites. Modium. Horatius, sat. 1: Millia frumenti tua triuerit area centum, scilicet modium; medinnorum supplet Porphyrio. Modo uel pacto. Quum dicimus quo pacto istud fiet, intellige modo, id est quo pacto modo, nam pactus adiectiuum est. Item, quum dicimus Qui fieri potest, subintelligitur modo uel pacto, nam qui in sexto casu adiectiuum est, ut semper. Plautus, Aul.: Aut thure aut uino, aut aliqui semper supplicat; idem, Stic.: Quadrigas qui uehar. Sic dicimus inueniam uiam quomodo me expediam; Plautus, Epid.: Ipsi hi mihi dant uiam, quo pacto a se argentum auferant, id est qui; Terentius: Pro se quisque facere, quo mihi illam lenirent miseriam, id est qui. Grammatici exponunt quo pro ut; frigide,ut omnia; Horatius: Quo, pessime, pacto. Morbus. Horatius: Quur me funesto, properent arcere ueterno, scilicet morbo; Catullus: Non est sana puella, nec rogate qualis sit; solet haec imaginosum, subauditur morbum pati. Morbus imaginosus est phrenitis. Munus. Dare gladiatorium; subauditur ludum, ut notat Asconius Pedianus ex Phil.,lib.9 et lib. 2 epist. ad Atticum. Mortem. Iuuenalis: Magnus ciuis obit et formidatus Othoni, scilicet mortem; Virgilius: Queis ante ora patrum contigit oppetere, scilicet mortem; Terentius: Ea obiit mortem; Cicero, pro Mil.: Primum illud uulnus accepit, quo teterrimam mortem obiret; Virgilius: Morte obita; Cicero, 1 Diu.: Aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam etc.; idem, 1 0ff.: Aiax traditur millies mortem maluisse oppetere quam etc.; Mortem occumbere passim legis. Mons. Altus Ossa, praealtus Ida, igniuomus Aetna, scilicet mons. Item: Auentinus, Palatinus, Quirinalis, Viminalis; Cretea Ida dixit Ouidius secutus terminationem; et Lucanus lib. 1: Siculae Aetnae ora. Morem uel ingenium. Terentius, And.: Optime hospes pol, Crito, antiquum obtines, ubi Donatus per ellipsin supplet morem uel ingenium; Plautus, Most.: Antiquum obtines hoc tuum, tardus ut sis, scilicet ingenium; Terentius, Hec.: At tu Aecastor morem antiquum atque ingenium obtines; idem, Eun.: Non cognosco uestrum tam superbum, ubi Donatus: Subaudiamus uel ingenium uel animum uel morem uel institutum. Nauis. Virgilius, 5 Aen.: Centauro uehitur magna, scilicet naui. Vide auis. Nauis. Plautus, Asin.: Quo hanc celocem conferam, scilicet nauem; celox enim a celeritate adiectiuum est; Plautus, Poen.: Obsecro Hercle operam celocem hanc mihi dare; Varro: Nautae remiuagam mouent celocem; Apuleius: Qui celocem regere nequit, onerariam petit; Liuius, lib. 1 dec. 4: Naues quiquiremes celoces; ibidem: Naues longae 160, celoces 12. Huc adde Liburnicas, praetorias, rostratas, triremes, quadriremes; Caesar, 2 Ciu.: Conspicataeque naues triremes duae nauem D. Bruti; idem, 3 Ciu.: Nauesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curauerat; Horatius: Ibis Liburnis inter alta nauium, scilicet nauibus; et lib 1 od. 37: Deliberata morte ferocior: saeuis Liburnis, scilicet inuidens deduci etc.; sic enim legunt Victorinus et Lambinus, scilicet nauibus. Nauem. Soluit e portu, conscendit statim, appulit ad portum, scilicet nauem. Plautus, Mere.: Confestim nauim soluimus; Iuuenalis, sat. 6: Durum est conscedere nauim; Cicero: Haberetque in animo nauem conscendere; Caesar, 1 Ciu.: Milites silentio naues conscendere iubet; Valerius Maximus, lib. 1 cap. 7: Quum ad litus nauem appulisset; Ouidius: Certus es, Aenea, cum foedere soluere nauem. Graece ἔβην. Negotium. Negotium saepissime idem est quod res, graece pracma siue chrema.Graece et latine desideratur in omni neutrali adiectiuo.Virgilius: Paruoque potentem Fabricium; Terentius: Aliena ut cures; Cicero, 4 Ver.: A quo mea longissime ratio etc., ubi Asconius a quo, a qua re, a quo negotio; Terentius, Ad., act. 3: Vtinam hoc sit modo defunctum, ubi Donatus supplet negotium; Valerius Maximus: Laeta quidem et prospera negotia; Cicero, lib. 15 epist. 1: Ad tanti belli opinionem, quod ego negotium etc.; Plautus, Cas.: Timeo hoc negotium; Horatius, 2 Serm.: Aliena negotia curo excussus propriis; idem: Fortuna saeuo laeta negotio; Plautus, Poen.: id negotium institutum est; Cicero, Att.: Magnum negotium est nauigare; Valerius Maximus lib. 3 cap. 7: Vt de frumento emendo atque ad id negotium explicandum; sic dixit Cicero lib. 12 ad Att.: Vnam rem ad me scripsisti. Sic triste lupus stabulis, malum uidetur esse mors, tua refert, nostra non interest, scilicet negotia. Sic strata uiarum, abdita rerum, opaca domorum, pessima numerorum, ad sacra uatum, beata Seraphim. Negotium. Deest et in neutrali relatiuo, ut Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt; item: Lunam et stellas, quae tu fundasti. Nec in hac parte audiendi sunt Grammatici cum sua inepta syllepsi. Terentius: Qui habet salem, quod in te est, scilicet negotium. Vide syllepsin. Negotium. In illis quae uulgo uocantur aduerbia comparatiua, ut melius, peius, breuius, doctius etc. subintelligitur negotium, ut doctius scribit Cicero quam Cato, id est kata doctius negotium. Hoc apud graecos uulgare est. Vide hellenismum. Negotium. Non est quod agas gratias, id est non est negotium quod agas gratias; Plinius, lib. 2, 63: Ob hoc quod; nam dictio quod ubique locorum est relatiua, ut quod scribis de pecuniis, paratae sunt, id est respondeo ad illud negotium, quod scribis de pecuniis. Ita Thomasus Linacer. Plautus: Paucis est quod te uolo, scilicet negotium; Terentius, And.: Quo aequior sum Pamphilo, id est in quo. Negotium. Quid rerum portas?, scilicet negotium. Falsum enim est quod aiunt quid, id, aliquid esse substantiua regereque genitiuum, nam adiectiua sunt et genitiuus regitur a nomine subintellecto negotium, etiam si dicas quid negotium negotii. Et esse adiectiua multa probant testimonia, sed accipe pauca. Plautus, Pseud.: Sed quid est tibi nomen?; Terentius: Nam Andriae illi id erat nomen; Valerius Maximus, lib. 4 : Nullo ad id negotium accedente; Terentius: Imo id genus hominum est pessimum; Valerius Maximus, lib. 4 cap. 1: Non fore ut postea id officium ab illis praestari possit; Plautus, Men.: Nisi occupo aliquid mihi consilium. Negotium. Moris est, pessimi exempli est, non opis est nostrae, scilicet negotium; ita est, scilicet negotium. Plautus, Mil.: Ita negotium est. Vide res. Negotium. Horatius: Est ut uiro uir latius ordinet arbusta; idem: Non est ut copia maior ab Ioue donari possit tibi; Terentius, Ad.: Si est facturus ut sit officium suum; idem, Hec.: Nam saepe est, quibus in rebus alius ne iratus quidem est; idem, Phor.: Sin est, ut uelis illam manere apud te, scilicet negotium. Negotium loco infiniti. In participiis neutralibus deest negotium, id est infinitum ipsius uerbi, ut lectum est, legendum erit, id est hoc negotium quod est legere lectum est. Vide supra in regulis generalibus. Nuncium. Renunciare uitae, scilicet nuncium. Suetonius, Galb.: Non multum abfuit quin uitae renunciaret; Quintilianus: Mea quidem sententia ciuilibus officiis renunciabit, scilicet nuncium uel repudium; Plautus, Aul.: Is me nunc renunciare repudium iussit tibi; Aen. 11: Sed gnato manes perferre sub imos, scilicet nuncium. Numerus. Cicero Mario lib. 7: Sed eo uidisti multum quod praefinisti, quo ne pluris emerem, id est numerum, quo numero ne etc.; Liuius, lib. 4, dee. 4: Cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus; Suetonius in Iul. 10: Cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret. Numus uel numerus. Quaternarius, quinarius, denarius adiectiua sunt Charisio, in quibus ait de esse numus; aliquando intelligitur numerus. Nux. Auellana, basilica, iuglans, pinea, persica, scilicet nux, Virgilius: Casteneasque nuces; Plinius, lib. 15, cap. 22: Nuces iuglandes, quae et regiae dictae sunt; Nuces pineae, Martialis, lib. 13; ibidem: Nux persica. |
|
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |