[IX]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT IX

 

De relatiuorum constructione et de relatione

quam habent inter se hic, ille.

     Rogabit aliquis cur in Arte Grammatica non proposuerimus pueris aliud esse relatiuum substantiae, aliud accidentis. Rogabo ego illos cur velint artes confundere et facere ut ne intelligendo nihil intelligant. Haec et alia multa sustuli quae ad grammaticum, etiam perfectissimum, nihil attinent. Satis est enim grammatico scire Tantus, quantus, Talis, qualis, Tot, quot esse nomina adiectiua nullamque habere relationem, nisi dialecticam, ut pater, filius, discipulus, magister. Diximus itaque relatiuum collocari inter duos casus nominis unius, ut Vidi hominem, qui homo disputabat. Hunc loquendi modum taxat D. Hieronymus in Ruffinum. Sed multa sunt testimonia, quae nostram regulam confirmant; Cicero, Ver. 3: Ego tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi simul accusati; ibidem: Ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium uoco; ibidem: Fauonius qui legem nosset, qua in lege numerus tantum columnarum traditur; et 4 Ver.: Edictum enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia redegerit in suam potestatem; ibidem: Cephalici mensis est certus, quo mense sacerdotem maximum creari oporteat; idem, pro Milone: Ante fundum Clodii, quo in fundo; idem, pro Roscio Amerino: Qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla subesset suspicio; idem, 1 Ver.: Emptum est ex senatus consulto frumentum a Syculis praetore Verre, pro quo frumento pecunia omnis soluta non est; ibidem: Quum illius diei uenit in mentem, quo die citato reo dicendum sit; nunc legitur illius temporis, sed Paedianus illius diei agnoscit; idem, 2 Agraria: Sequitur enim caput, quo capite non permittit; idem, ad Atticum, lib. 3: Is causam habet, quam causam ad te defert; ibidem, lib. 8: Litteras abs te M. Galenus ad me attulit, in quibus litteris scribis; idem, ad Volumnium: Eutropelia litterarum fecit, ut intelligerem tuas esse, quibus in litteris etc.; Ad Her., lib. 1: Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum ciuilem etc.; ibidem: Firma similitudine eius rei, qua de re agitar, ad eam rem, qua de re iudicatum est; ibidem: Expositio est, quum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breuiter; ibidem, lib. 2: Deinde ea res similis sit ei rei, de qua re agitur, aut dissimilis; ibidem: Oporteat ne de ea re iudicium fien, quae res in iudicio non uenit; ibidem, lib. 3: Et quae similes sententias habebunt, quibus sententiis; ibidem: Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria manere diutissimo potest; Caesar, 1 Gall.: Erant omnino duo itinera, quibus itineribus domo exire possent; ibidem: Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripas Rhodani omnes conueniant; is dies erat ad 5 Kalendas Aprilis; idem: Vltra eum locum, quo in loco Germani consederant; idem, 6 Gall.: Post diem septimum sese reuersurum confirmat, quem ad diem ei legioni etc.; et paulo post: Diesque appetebat septimus, quem ad diem exirent etc.; Suetonius, Iulio: Desedit apud Nicomedem, non sine rumore prostratae regi pudicitiae, quem rumorem auxit; idem, Augusto: Dubium euentu meliore an uoluntate, quam uoluntatem, quum identidem prae se ferret; Terentius, Hec.: Eodem ut iure uti senem liceat, quo iure sum usus adolescentior; ibidem: Ita eam oppressit calamitas, eam calamitatem uestra intelligentia sedauit; Plautus, Epid.: Est causa, qua causa mecum ire ueritus est; idem, Aul.: Id quod in rem tuam optumum esse arbitror, te id admonitum aduento; Plinius: Mareotim lacum, qui lacus antea Arapotes nominabatur; autor de uiris illustribus: Vbi post multos annos arcula cum libris a Terentio quodam exarata, qui libri, quia leues quasdam sacrorum causas continebant; Liuius, lib. 39: Neque harum rerum ullam rem in se aut alios admiserant; Sallustius, Cat.: Tunc lex Portia aliaeque leges paratae sant, quibus legibus exilium damnatis permissum est.

     Solet in relatiuo deesse primus casus, aliquando secundus, nonnunquam ambo simul. Exempla primi modi: Terentius, Hec.: Quia enim qui eos gubernat animus, infirmum gerunt; idem, Heaut.: Vnde habes? quam Bacchis secum adduxit adolescentulam; id est, ab ea adolescentula, quam adolescentulam; Plautus, Aul.: Nemini credo, qui diues large blandus est pauperi; id est, nemini diuiti credo, qui diues; Horatius: Qui sit Moecenas, ut nemo quam sibi sortem, seu ratio dederit, seu sors obiecerit, illa contentus uiuat?; ordo est: ut nemo contentus uiuat illa sorte, quam sortem; Cicero: quam quisque norit artem, in hac se exerceat; Quintilianus: Vereor ne quos porrexerim cibos uenena fiant; Terentius, And.: Populo ut placerent, quas fecissent fabulas; ibidem: Quas credis esse has, non sunt uerae nuptiae. In quibus locis meras nugas et antiptoses machinantur isti, quum dicendum sit: Hae nuptiae non sunt uerae, quas has nuptias credis esse ueras; Virgilius, 2 Aen.: Quod te per superos et conscia numina ueri, per si qua est... intemerata fides, oro, id est: per fidem; idem, 6 Aen.: Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est; idem, Aen. 12: Turne, per has ego te lachrymas, per si quis amatae tangit honos; et 10 Aen.: Vnum hoc per, si qua est uictis uenia hostibus, oro; hinc intelliges falli illos qui praecipiunt: si relatiuum praecedat, trahere ad se antecedens; quasi relatiuum possit praecedere non apposito quod referendum est.

     Exempla secundi modi passim sunt peruia, ut uidi hominem qui dormiebat.

     Vterque casus sic desideratur. Terentius, Adelp.: Minime miror, qui insanire incipiunt ex iniuria, id est: Minime miror eos homines, qui homines; Horatius: Sunt quos curriculo puluerem Olympicum colegisse iuuat, id est: Sunt aliqui homines, quos homines iuuat caetera; obscurius haec Liuius lib. 34: Cautum erat, quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus, id est: Cautum erat de modo uel numero, quo numero ne plus auri haberemus; Cicero, Curioni, lib. 7: Sed eo uidisti inultum quod praefinisti, quo ne pluris emerem; haec Tranquillus planius protulit in Iulio: Cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret; ibidem: Ex omni prouinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et opportunitate idonea sit materia triumphorum, id est: Galias elegit prouinciam, cuius prouinciae; Ouidius, 2 Met.: Praeside tuta Deo nemorum secreta subibis; nec de plebe Deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, id est: me Deo, qui Deus ego teneo; Sallustius, Cat.: Sed antea item coniurauere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit, de qua quam uerissime potero dicam, id est: coniurauere coniurationem, de qua coniuratione dicam; Cicero, 1 Phil.: Vt natum te esse ciues tui gaudeant, sine quo nec beatus, nec clarus esse quisquam potest, id est: gaudeant gaudium sine quo gaudio.

     Aliquando tota oratio praecedens per aliud nomen explicatur; et est syllepsis, quia concipimus totam orationem esse pro priore casu, aut deesse potius casum priorem; Liuius, lib. 3: Inter alia prodigia etiam carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium interuolitando rapuisse fertur; Sallustius, Iug.: Deinde Philenorum arae, quem locum Aegyptum uersus finem imperii habuerunt Carthaginenses; Cicero: Plancus me retinet, sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat; quem ego diem si uidero etc.; idem, Attico: Quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse per litteras me consolarer, quem librum ad te mittam; Virgilius: Arcumque manu, celeresque sagittas corripuit, fidus quae tela ferebat Achates; idem: Interea socios inhumata que corpora terrae mandemus, qui solus bonos Acheronte sub imo est. Huius generis sunt parentheses illae: Quae tua est pietas; quae uestra libido est; Quintilianus: Paedagogi, aut sint eruditi plane (quam primam esse curam uelim), aut se non esse eruditos sciant. Hoc nomen negotium subintellectum in relatiuo neutrali explicat etiam praecedentem orationem; Terentius: Qui habet salem, quod in te est, id est: quod negotium; Cicero: Perdificilis, Brute, quaestio est (quod tu minime ignoras) de natura deorum; Plautus, Aul.: De alia re te resciuisse arbitrabar, quod ad me attinet; Terentius, Ad.: Et quod fortunatum isti putant, uxorem nunquam habui; Sallustius, Cat.: Interea seruitia repudiabat, cuius initio ad eum magnae copiae concurrebant, id est: cuius negotii. Et in plurali: Cicero, 2 Epist.: Cum Pompeio complures dies, nullis alus nisi de re publica sermonibus, uersatus sum; quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; idem: Eadem mente comprehendimus colorem, saporem, odorem, sonum, quae nunquam animus cognoscet; et in Sacris: Lunam et stellas quae tu fundasti. Quo etiam in genere falluntur qui pueris inculcant genus neutrum concipere foemininum, ut triste lupus stabulus; nam deest πράγμα, id est negotium. Atque haec iuxta latinorum ueram praeceptionem sunt disputata. Graeci uero circa haec licentius euagantur; qui, postquam unum casum regunt, alium huic sine rectione annectunt, dummodo aliquid cum illo habeat societatis, ut utor libris quibus babeo. Vide hellenismum.

     Hic et ille sic differunt, ut ait Laurentius: duobus positis, hic refert propinquius, ille remotius, ut Corydon et Tyrsis ducebant greges, hic oues, ille capellas; sed, quod ignorauit Valla, regula haec non est latinitatis, sed ad uitandam ambiguitatem; quum uero nulla potest contingere ambiguitas, parum refert utro modo loquaris, ut uidi Hectorem et Achillem, hunc troianum, illum graecum; Cicero, pro Rosc.: Quid est quod negligenter scribamus aduersaria? quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? quia haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; idem, 4 de fin., in principio: Quum duae sint artes, quibus perfecta ratio et oratio compleatur, una inueniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem; Virgilius: Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putaui stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ouium teneros depellere foetus...; uerum haec caet.; Valerius Maximus, lib. 2 cap. 7: Scipio Africanus grauius in Romanos quam in latinos transfugas animaduertit; hos enim tanquam patriae fugitiuos crucibus affixit, illos tanquam perfidos socios secun percussit; ibidem: Quorum nescio utrum maius dedecus fuerit: quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit; haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui pendendo; idem, lib. 5, cap. 3 de Scipione et Coriolano: Ille enim metu patriam pulsauit, hic uerecundia; et saepe apud Valerium Maximum.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.