[III]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT III

 

Genitiuus neque graece nec latine a uerbo regi potest.

Vrbs Toleti latine dicitur. Duo genitiui ab uno eodemque nomine.

 

     Genitiuus perpetuo significat possessorem, siue actiue siue passiue capiatur, ut amor patris, uulnus Achillis, unde fit ut a uerbo regi non possit, nam possessor et res possessa nomina relata sunt, ut uocant dialectici, quum alterum sine altero nequeat intelligi. Possidere uerba significabunt, at possessionem nunquam. Haec quum ignorarent grammatici, uarias species statuerunt uerborum quae genitiuum regerent; quae peccata sigillatim discutienda sunt.

     In uerbis pretii et aestimationis, si sit genitiuus, a nomine, non a uerbo regitur, ut magni emi, deest pretio; integrum enim erat: emi hoc magni aeris pretio. Et quum dico nihili uel pluris te facio, deest aestimatione uel pretio; uide pretium in ellipsi, et aeris.

     In uerbis accusandi et absoluendi manifeste patet genitiui natura, nam deest ablatiuus crimine; et ut barbare dicitur accuso te crimine, ita latine dicitur accuso te furti. Vide crimen.

     Miseret, misereor, taedet, pertaedet, pudet, piget, poenitet genitiuum regere uidentur. Sed non ita est. Audiamus Priscianum: Hoc, inquit, sciendum: impersonalia quae accusatiuo simul casui et genitiuo copulantur, ut pudet me tui, similiter poenitet, taedet, miseret, accusatiuo quidem significant personam in qua fit passio. Genitiuo uero illam, ex qua fit actus. Neque est mira huiuscemodi ordinatio, quum in eosdem casus resoluitur Est enim pudet me tui, pudor habet me tui; taedet me tui, taedium habet me tui; poenitet me tui, poenitentia habet me tui. Haec Priscianus praeclare, ni uocasset haec uerba impersonalia, quae uere actiua sunt, et genitiuum agentis, qui regitur a nomine quod in uerbis latet, ut Pudor peccati pudet me, et Miseratio pauperis miseret me, id est me tenet. Vide in ellipsi Nominatiuus cognatus, et lib. 3 cap. 1.

     Vbi partitio significatur, genitiuus ab alio nomine subintellecto pendet, ut Quis uestrum?, Omnium primus, Romanorum fortior Graecorum doctissimus. Vide ellipsin ex numero; et lib. 3 cap. 10 et 11.

     Desine querelarum, Abstine irarum, Integer uitae, Lassus uiarum, graeca sunt, in quibus deest praepositio ἔκ quae genitiuum apud illos regit. Et quum dicis Impleo granarium frumenti, si latine loqueris, significas te implere granarium, quod sit frumento dicatum; ut si dicas Impleo pateram regis. Sed poetae aliquando Graecos imitantur; unde Virgilius: Implentur ueteris Bacchi. Graeci dicunt: πλερῶ τὀ ἄγγος οἴνου id est, Impleo pateram de uino, uel si uerbum uerbo reddas, uini. Nec tibi mira uideatur huiusmodi constructio, nam antiqui Latini uerbum ex uerbo reddentes genitiuo addebant praepositionem; Vitruuius, lib. 1, cap. 2: Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptio; ibidem, cap. 4: Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido; plurimumque ex aeris et terreni sunt compositae; ibid., cap. 5: Quum ergo iis rationibus erit salubritatis in moenium collocandorum explicatio; et lib. 3, cap. 3: Praeterea si ex imbrium aquae uis occupauerit; et lib. 9, cap. ultimo: Descriptioque ex duodecim coelestium signorum sit figurata. Haec testimonia Vitruuii aliqui conati sunt emendare, nescientes ad graecam formam esse dicta. Sed in antiquis manuscriptis ita ut citaui leguntur. Hinc illud antiquum: In praesentiarum. Nec haec, ut imitere, asseruntur, sed ut intelligas, quoties genitiuus uidetur adhaerere uerbis, uel etiam adiectiuis nominibus, esse graecam phrasim eamque figuratam. Hic illud Horatii: Desine mollium tandem querelarum; idem: Abstineto, dixit, irarum calidaeque rixae, quod homericum est Άλλ' ἄγε λήγε ἔριδος, id est, Desine contentionis; Virgilius: Nec ueterum memini laetorue malorum; idem: Iustitiaene prius mirer belline laborum; Plautus, Rud.: Vt me iam omnium laborum leuas; idem, Sticho: Hae res uitae meae, soror, saturant; idem, Cistellaria: Paternum seruum sui participat consilii; Ouid.: Succesurumque Mineruae indoluit; Horatius: Et morbi miror purgatum te illius; Tacitus: Veteres oratores grammaticae, musicae et geometriae imbuebantur. Vide ἔκ in Hellenismo; et in Ellipsi, Causa.

     Deest etiam in genitiuis graecorum saepissime aduerbium ἕνεκα, id est causa uel gratia. Vide Causa in ellipsi.

     In uerbis memoriae, si genitiuis utimur, aut est eadem phrasis graeca, aut nomen uerbi supplendum est, ut memini tuorum consiliorum, supple mentionem; uenit in mentem illius diei, supple mentio uel recordatio; ubi errant qui dicunt esse antiptosin, ut illius diei dicant esse pro ille dies, quos merito ridet Valla, lib. 1 cap. 25; Cicero: Quum in animo haberem nauigandi, scilicet, propositum, teste eodem Valla, et Linacro lib. 6. Vide in ellipsi mentio.

     Potiri rerum. Vide in ellipsi imperium, contra Vallam, lib. 3, cap. 34.

     Natus Romae, Aegypti educatus et similia; deest urbs uel locus uel prouincia. Vide urbs.

     Non est tui muneris, Non est moris, Regis est gubernare. Vide officium uel negotium.

     Satagit rerum suarum dixit Terentius, Heaut., unde grammatici putant satago regere genitiuum, quum sit agere satis rerum suarum; Plautus, Bac. scen. Petulans: Nunc agitas tu te sat tuarum rerum.

     Pendeo animi, Discrutior animi, Desipio mentis, Felix animi, Impotens laetitiae, Integer uitae, Sceleris purus, Lassus maris et uiarum militiaeque, graeca omnino sunt et figurata. Vide mens in ellipsi et hellenismum.

     Eo ad Mineruae, scilicet aedem; Tullius Ciceronis, scilicet filius; Catonis Martia, scilicet uxor; Castra aberant bidui, scilicet itinere uel uia; Huius uidi Byrrhiam, scilicet seruum; Secundarum tertiarumque Pamphilus, scilicet actor. Vide ellipsin.

     Sunt qui dicant non posse dici urbs Toleti, arbor mori, flumen Tagi, quia nomen generale cum speciali in eodem casu debeat collocari, ut urbem Romam, flumen Tagus, arbor morus; quod, ut non negauerim, ita et illud affirmandum est: Nam si dicimus Vrbs Sparthana, inquit Scaliger, cur non dicemus Vrbs Sparthae? Sed quod attinet ad nomina urbium, uide urbs in ellipsi. De caeteris accipe testimonia; Virg. Demessum florem uiolae et hyacinthi, dixit; Horatius, in Epod.: Aut herba lapathi prata amantis; Plinius: Herba pulegii; Cicero, pro Flacco: Qui arborem fici nunquam uidisset; Virgilius: Flumen Hymelae; Suetonius, Caligula: Sed quum ad uisendum nemus flumenque Clyptumni Meuaniam processisset; Horatius: Denique quatenus exscindi uitium irae, caetera item nequeunt; Plinius: Arbor palmae; idem: Arbor mori; Columella, lib. 5: In scrobem fici arbusculam deponito; ibidem: Tunc arborem fici detrunca; Cicero,5 epist.: Ne uitium arrogantiae subsequatur; idem, pro Murena: Aliis ego te uirtutibus, continentiae, grauitatis, iustitiae, fidei, caeteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicaui. Quem locum huius regulae ignoratione conatur emendare Lambinus; falso item citatur a grammaticis In mensem Ianuarii; hoc enim latine non dicitur. Vide mensis in ellipsi.

     Duos genitiuos ab uno eodemque nomine pendere aliquando animaduerti; Cicero, in Pisonem: Iam ne sentis bellua, quae sit hominum querela frontis tuae?; idem, ad Plancum: Consul es designatus maxima orbitate rei publicae uirorum talium; idem, pro Cornelio Balbo: Habetis summorum hominum interpretationem iuris ac foederum; Caesar, 1 Ciu.: Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; ibidem: Cuius rei magnam partem laudis ac aestimationis ad Libonem peruenturam; Valerius Maximus, de Cyro: Cuius ortus ad imperium totius Asiae expectantis maternus auus Astyages duos praenuntios somni frustra discutere tentauit; Cicero, 1 Cat.: Exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae; Auctor ad Herennium: Memoria est firma animi rerum et uerborum dispositionis perceptio. Sed frequentius alter genitiuorum in possessiuum conuertitur, ut Mea doctrina praeceptoris, et Fructibus Siculis Agrippae.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.