[XII]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT XII

 

De usu reciprocorum contra Vallam,

Budaeum et Quintilianum.

 

     In laberynto reciprocationis diligentiorem Theseum optarem, qui filium duceret, quam fuit Valla, qui magno conatu magnas, ut solet, nugas dicit, non parcens interim grauissimis scriptoribus. Quid hic sit tenendum aut fugiendum accipe. Stultum est ea scribere aliquem aut loqui quae ne peritissimi quidem intelligant; quare amphibolia maxime uitanda est; in reciprocis uero continget uel maxima, nisi regulis adhaereas; quibus poteris supersedere, dum ambiguitas non potest contingere, aut sensus est apertus. Quare, ubi est prima uel secunda persona, regula nulla erit, ut cepi columbam in nido suo, uel eius, uel ipsius; ille tibi irascitur, quia sibi nocuisti, uel ei nocuisti. Hoc Valla nesciuit, quia damnat illud Ouidii: respice Laerten, ut iam sua lumina condas; et corrigit illud in Sallustium: Nolite hunc iudicare ex operibus suis. Budaeus etiam hoc non animaduertit, quum multa contra Vallam congerit in Commentariis; Cicero, 2 Ver.: Vt non modo in auribus uestris, sed in oculis omnium sua furta atque flagitia defixurus sim; et 3 Ver.: Suis eum certis propriisque criminibus accusabo; idem, 4 Attico: Debemus patrem familias domi suae occidere nolle; Ouidius: Ecce rogant tenerae sibi dem praecepta puellae; Plautus, Mil.: Excruciabit me herus, domum si uenerit, quum haec scibit, quia sibi non dixerim; Seneca ad Albinam matrem: Puer ad tuum formetur arbitrium; multum sibi dabis, etiam si nil dederis praeter exemplum; Plinius: Vinea si macruerit sarmenta sua comburito.

     Nec uero solum in primis et secundis personis sic loquuntur grauissimi uiri, sed etiam in tertiis, quoties contigerit, ut dubius sermo esse non possit; Virgilius, Aen. 4: Tunc breuiter Barcen nutricem affata Sichaei, namque suam patria antiqua cinis ater habebat. Hoc Valla quibusdam argutus emendare conatur, dicitque emendaturum Virgilium, si uixisset. Cur non etiam carpit illud Aen. 6: At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum statuit, suaque arma uiro, remumque tubamque?; cur etiam soloecismi non damnat Valerium Maximum, lib. 2, cap.2, de Metello: Neque singulas partes aprehendit sed tectam continuo in statum suum redegit, ubi suum non ad Metellum, sed ad disciplinam militarem retulit; idem. lib. 3, cap.7: Ad speculanda acta sua uinisset; et lib. 4, cap. 1, de Africano: Eodem robore mentis causam Annibalis in senatu protexit, quum eum ciues sui missis legatis accusarent; et lib. 4, cap. 3: Alexander Diogenem gradu suo diuitiis pellere tentat; suo, id est, Diogenis; Quintus Curtius, lib. 3: Alexander, inquit, urbem destitutam a suis intrat; Caesar, 1 Gall.: Biduo post Ariouistus legatos ad Caesarem mittit: uelle se agere cum eo, aut, si id minus uellet, e suis legatis aliquem ad se mitteret; idem, 1 Ciu.: Pompeius enim rescripserat sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut uoluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse; ibidem: Caesar interpellat se non maleficii causa ex prouincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet; ut tribunos plebis ea re e ciuitate expulsos ad suam dignitatem restitueret; ut se et populum romanum in libertatem uindicaret; sequitur statim: Lentulus ut in oppidum reuerti liceat petit; quod de sua salute impetrauerit fore etiam reliquis ad suam spem solatio; Cicero, lib. 11 Attico: Quumque ex eo de me contaretur, eum sibi ita dixisse narrabat: se mihi esse inimicissimum; uolumenque sibi ostendisse orationis, quam apud Caesarem contra me esset habiturus; multa a se dicta contra eius amentiam hic scribit Cicero Attico Terentium sibi scripsisse de amentia Q. Ciceronis; uoces sibi referunt Terentium; uoces se, prima refert Quintum, secunda Terentium; Caecina ad Ciceronem, lib. 6: Hoc si Caesar non cogitat omnibus rebus felix est: si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui aliquid scripsit contra suam uoluntatem, quum ignorit omnibus, qui multa deos uenerati sunt contra eius salutem; suam, subintelligitur scribentis; eius, subintelligitur Caesaris; Cicero, 3 de nat. deor.: Minerua dicitur patrem interemisse, uirginitatem suam uiolare conantem; idem pro Milone: Vos ex M. Fauonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis uiuo Clodio periturum Milonem triduo; idem, in Cat.: Desinant insidiari domi suae consuli; Sallustius, Cat.: Cornelius et Vargunteius constituerant Ciceronem domi suae imparatum confodere; Plinius, lib. 2, de luna: Defectus autem suos et solis eorum magnitudinum, umbraeque indices existere; idem, lib. 27, cap. 8, de quadam herba: Curatum ea scio, omnibus fere ossibus confractis, putatorem aquam suam inspergentibus; Lucanus, lib. 5 circa finem: Quae nox sibi proxima uenit insomnis; sensus est: Nox proxima fuit sibi, id est, Corneliae, sine somno; quem locum male pensitauit Budaeus in Commentariis, sicut et alios multos contra Vallam ibidem scribens: Neque Quintilianus recte contendit Ciceronem incidisse in amphiboliam; Fabii uerba sunt lib. 7, cap. 9: In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fanni soceri instituto, quem quia cooptatus in augurum collegium non erat; non admodum diligebat, praesertim quum ille Q. Scaeuolam sibi minorem natu generum praetulisset. Nam id 'sibi' et ad socerum referri et ad Fannium potest. Haec Fabius oscitanter nimis; nam qui recte totum Ciceronis locum excutiat, uidebit aperte sermonem fieri paecipue de Fannio, et Fannius et prius et praecipuum suppositum; locus integer sic habet in Bruto: Alter autem Q. Fannius Marci f. Caii Laelii gener et moribus et ipso genere dicendi durior. Is soceri instituto (quem quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim quum ille Q. Scaeuolam sibi minorem natu generum praetulisset; cui tamen Laelius se excusans non genero minore dixit se illud, sed maiori filiae detulisse) hic tamen instituto Laelii Panaetium audiuerat.

     Haec disputaui uerbosius, ut intelligas magnos interdum uiros in rebus paruis caecutire. Regula igitur sit quam sequi omnino debemus: Quoties ambiguus poterit esse sermo reciprocum ad primum et praecipuum suppositum recurrat, ut si dicas: "Dios se aparta de los hombres por sus pecados", "los hombres se apartan de Dios por sus pecados": Deus discedit ab hominibus propter eorum peccata; homines discedunt a Deo propter peccata sua. Vnde rursus non probo illud Quintiliani, cap. citato: Pluribus, inquit, uerbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum; haeres meus dare illi damnas esto omnia sua. Haec ille; sed satis emendabitur ambiguitas si supradicta regula obseruetur.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.