[VI]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT VI

 

Vocatiuus nunquam regitur.

Defenditur Plinius a calumnia Laurentii. 

 

     Vocatiuus non est secundae personae, ut aiunt grammatici, sed res aliqua cum qua sermonem communicamus; nam, ut artifex, perfecto opere, uocat homines spectatum, sic qui composuit orationem auditorem uocat auditum; unde non potest hic casus regi, quia tota composita oratio ad uocatiuum dirigitur; si dicas regi ab aduerbio O, quia haec particula saepe coniungitur uocatiuo, concedam saepe coniungi, at non semper; imo uero alicubi nec apponitur, nec apponi potest, ut in hispano idiomate apelle ostenditur; nam quum quis seruos suos inclamat "moços", "pajes", "criados" <et> illi respondent "Señor", ibi non potest suppleri O; quid quod saepe inuenias O sine uocatiuo; Virg.: O ubi campi, Sperchiusque...o qui me gelidis in montibus Aemi sistat. Sed particula O nihil aliud est quam signum laetitiae uel doloris uel excilmationis. Et uero uocatiuum a uerbo non regi apelle indicat uox passiua, quum huiusmodi orationem uertis, Petre, doce illum: ille, Petre, doceatur a te; indicat quoque nomen adiectiuum, quum post uerbum imperandi additur, ut discipule, esto bonus; Mart.: Esto, Naeuole, solicitus; idem apertius: Esto tu, Caesar, amicus; Ouid., 1 Tristium: Vade, sed incultus; denique aduerbia, nisi pro nomine sumantur, casum regere non possunt, ut docet Caesar Scaliger.

     Nunc exoritur quaestio sitne dicendum Veni, puer dicende doctus, an dicende docte; utriusque loquutionis accipe testimonia: per uocatiuum loquutus est Horatius: Age dic Latinum Barbite carmen, Laesbio primum modulate ciui; idem: Inuicte mortalis Dea nate puer Thetyde; Ouidius, 2 Trist.: O princeps parce uiribus use tuis; Propertius: Lectule deliciis facte beate meis; Martialis, lib. 4: Libelle inuersa pueris aram de charta; Ouidius, 3 Amorum: Amnis arundinibus limosas obsite ripas siste parumper aquas; Tibullus, lib. 4: 1am nimium Messala mei studiose quiescas, non tempestiuae saepe propinque uiae; Virgilius, Aen. 10: O dolor atque decus magnum rediture parenti; I(p.55) Persius: Stemmate quod Tusco ramum millesime ducis censoremque tuum uel quod trabeate salutas; quo in loco nugantur interpretes cum sua antiptosi; idem: Audaci quicumque es, afflate, Cratino; Tibullus ad Bacchum: Huc uenias hodierne, tibi dem thuris honorem; Albinouanus in Moecenatis obitum: Impiger Alcide multo defuncte labore, te memorant curas sic posuisse tuas; Plautus, Cure.: Haud male meditate male loquutus es; Ausonius: Distentas interne uias mirere domorum.

     Exempla de uocatiuo et recto. Statius, 7 Theb.: Haud uetito nudus iaciture sepulchro; Propertius, lib. 2: Tu criminis autor, nutritus duro, Romule, lacte lupae; idem, lib. 3, eleg. 5: Nudus ab inferna, stulte, uehere rate; Ouidius, Epist.: Surge, age, Belide, de tot modo fratribus unus; Virgilius: Nate, meae uires, mea 15 magna potentia solus; Martialis, lib. 6: Nile, iussus cedere brumae, mitte tuas messes; idem, lib. 7: Secretusque tua, mule, lauaris aqua; Virgilius, 10 Aen.: Dardania stratus dextra miserande iaceres; Plinius autem, lib. 7 cap. 30, salutans Ciceronem utrumque casum miscuit, his uerbis: Salue, primus omnium parens patriae appellate; primus in toga triumphum, linguaeque lauream merite; quod imperitissime carpit Laurentius Valía; nam etsi contra leges grammaticorum uideretur dictum, graece tamen defendi poterat; sic enim illi loquuntur, teste Budaeo, in commentariis: Sunesius ad Aurelianum: ῶ μεγαλοπρεπέστατε μόνος ἤ μετὰ ὀλίγων σὺ μόνος δίκαιος καλούμενε, id est: O eximie solus, uel inter paucos tu solus iustus uocande. Sed Valla in illo loco non putat latine dici, Tace tu, imperitus homo, sed imperite; quod non dixisset si in haec quae retulimus testimonia incidisset; dicimus itaque recte: Defende me, amice mi, et Defende me, amicus meus; sed diuerso sensu ac syntaxi; nam in hoc posteriore sunt ueluti duae orationes, et deest ens, uel qui es. Vide Ens in ellipsi. Vnde falluntur qui in Sacris litteris putant nomen Deus facere uocatiuum Deus, quum legunt Deus, Deus meus, respice in me, quum rectus sit; et legamus apud Prudentium Dee in uocatiuo.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.