[VIII]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT VIII

 

Plura adiectiua uni substantiuo eleganter iungi.

 

     Dicimus, inquit Valla, hic robustus messor, ista robusta mulier; neque dicimus antiquus robustus messor, antiqua robusta mulier. Haec ille. At uero ratio ipsa praescribit uni substantiae simul multa cohaerere posse accidentia. Nam ut libenter fateor Catonem non posse simul esse frigidum et calidum, ita libenter concedam simul frigidum crassum ac album esse. Cicero, pro lege Manilia: Mithridates magnis aduentitus multarum nationum copus adiuuabatur; ibidem: Quum ita clausa nobis erant omnia maria, ut neque priuatam rem maritimam neque publicam gerere iam possemus; idem, 2 De orat.: Haec perpetua contra Scaeuolam Curiana defensio tota redundabit hilaritate; idem, 5 Parad.: Quem nutum locupletis orbi senis non obseruat?; idem, 2 Tusc.: Sic ad malam domesticam disciplinam uitamque umbratilem et delicatam quum accesserunt etiam poetae etc.; idem, 1 Phil.: Non igitur prouocatio ista lege datur; sed duae maximae salutares leges quaestionesque tolluntur; ibidem: Carissimus tuus paruus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit; ibidem: Vt omittam res aui tui prosperas, acerbissimum eius diem supremum malim quam L. Cinnae dominationem; idem, Phil. 5: Periculosissimum ciuile bellum; ibidem: Bellum acerbissimum ciuile sit restitutum; idem, 6 Epist.: Etiam externos multos claros uiros nominarem; ibidem: Quasi deuincti magnis meis ueteribus officiis; idem, De oratore: Assidua diligens scriptura; idem, Ver. 2: Crepereius ex acerrima illa equestri familia et disciplina; idem, 2 De diu.: Vnde superstitiosa primum euasit uox fera; idem, Att. lib. 7: Belle nobis flauit ab Epiro lenissimus Auster mitis; idem, 7 Fam. : Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam; Terentius: Tum ut maleuoli ueteris poetae maledictis respondeat; Lucanus: Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno; Martialis, lib. 12: Ne mendica ferat barbati prandia nudi pera rogat; Suetonius, Ner.: In uetere gentili stemmate; Valerius Maximus, lib. 1, cap. 6: Puerum infantem semestrem; idem, lib. 4: Aurea Delphica mensa; idem, lib. 9 cap. 3: Nonne multo alieno sanguine profuso ad ultimum et suum erogauit; Suetonius, Caes.: In summo publico luctu; Curtius, lib. 3: Cum captiuis mulieribus nobilibus; ibidem: Captiua nobilis mulier; Caesar, 2 Gall.: Quem locum duplici altissimo muro munierant; Liuius, lib. 1: Insignique cum ueste et Curuli regia sella adornauit; idem, lib. 38: Hic speciosus ultimus dies Scipioni illuxit; Terentius, Phormio: Introit ater alienus canis; idem, Eunucho: Labore alieno magno partam gloriam saepe in se transmouet; sic enim legendus est locus, non magnam; idem, Adelp.: Ego hanc clementem uitam urbanam atque otium sequutus sum; Varro, lib. 2 De re rust.: Quid rationes dominicas pecuarias conferre nequicquam recte potest; idem, lib. 3: Quam seueri boni uiri laudabant; Plinius, lib. 1 cap. 2: Est lamina caerea tenui aurata; Seneca in Medaea: Candida thyrsigeri proles generosa Lyci. Sed poetarum longum esset persequi testimonia. Passim etiam occurrit ubi suppresso substantiuo plura leguntur adiectiua, ut Inclyti Romani, supple homines; Integrum Aprilem te expectaui, subintelligitur mensem; Superos omnes et inferos testatur, subintelligitur Deos; Miseri mortales, subintelligitur homines; splendidus Oriens, scilicet Sol; Immensi molares, scilicet lapides; Virgilius: Centum lanigeras mactabat rite bidentes, scilicet oues; Tibullus, lib. 2, eleg. 2: Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.