[XI]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT XI

 

Superlata neque casum regunt neque magis

comparant quam possesiua.

 

     Peruersa grammaticorum opinio ita late peruagata est, ut iam fere nullis machinis labefactari queat. Iam enim persuasum est omnibus tres esse gradus in comparatione: doctus, doctior, doctissimus. Quod in praesentia, si attentis animis excipiamur, facili negotio dissoluemus: sola nomina comparatiua comparant; nam in illis Gratae mihi fuerunt litterae tuae, et Gratissimae mihi fuerunt litterae tuae, nulla est comparatio, sed quaedam amplificatio qualitatis in superlatiuo, ut uocant; nam hoc nullum aliud peius nomen potuit inueniri; sed nos hoc nomine utemur, ut tantum intelligamus; si quidem ita fert barbarorum usus; hispane dicimus, non per comparationem, sed per incrementum, "Es hombre doctísimo", "es muy hermoso", "es hermosísima".

     Nullam igitur in his nominibus esse comparationem argumentis conuincam necessariis.

     1. Grammatici ipsi fatentur superlatiuum idem significare quod positiuum cum aduerbio ualde (ego dicerem cum aduerbio maxime), ut doctissimus, id est ualde doctus, seu maxime doctus, ubi ego nullam comparationem uideo; at dices in superlato absolute posito hoc facile potest concedi; dubium est, si genitiuus pluralis accedat; tunc enim non uidetur ullo modo excludi posse comparatio.

     2. Accedat igitur secunda ratio. Haec comparatio, quam tu existimas, fit etiam apte per positiua etiam cum genitiuo plurali, ut sancte deorum, sanctissime deorum. Plinius, lib. 13: Inter omnes potentissimus odor; quo sensu dixit Liuius, lib. 36: Ínter caeteras pugna fuit insignis; Virgilius, 4 Aen.: Sequimur te, sancte deorum, quisquis es; et saepe apud Homerum Δία θεάων, id est: diua dearum; unde Ennius: Dia dearum; idem: Respondit Iuno Saturnia sancta dearum; sic dicimus: Vna sororum, unus gallorum uel ex gallis, primus sapientum, medius digitorum; octauus sapientum, dixit Horatius; Ouidius, 11 Met.: Mite deum numen Bacchus; Liuius: Macedonum fere omnibus et quibusdam Hadrianorum, ut manerent, permisit; Plinius: Lanarum nigrae nullum colorem bibunt. In omnibus iis deest ex numero, ut in ipsis superlatiuis. Vide ellipsin. Graeci saepissime utuntur genitiuo plurali cum positiuis in quibus credo deesse περὶ; Apollonius, lib. primo Argon.: Περἰ γὰρ βαθυλεἱος ἄλλων νήσων; id est: Prae aliis fertilis insulis; Hesiodus, in Ergis: Ἱαπετιονίδη πάντων περὶ μήδεα εἰδώς; id est: Iapetide, ex omnibus consilia sciens; Aratus, de ariete: Περὶ γὰρ πολέων εὐάστερος ἔστιν; id est: Prae multis enim fulgidus est; Apollonius rursus superlatiuo iungit περὶ, lib. 2, de Phineo: ὁς περὶ δὴ πάντων ὀλοώτατα πήματα ἀνέτλη; id est: Qui prae omnibus miseriam passus grauissimam. Frequentius addunt graeci ἐκ; Aristophanes, equit.: φίλτατε ἐλ τῶν ἄλλων θεῶν; id est: Amice ex omnibus diis; Lucianus, de sectis: ἀρίστους ἐξ ἁπάντων προειπών, id est: optimos omnium significans.

     3. Non possum tibi negare per superlatiuum fieri comparationem, si accedant praepositiones ante, propter, uel inter, ut in illo Virgilii: Petit ante alios pulcherrimus omnium Turnus; Suetonius, Vit.: Famosissima super caeteras coena fuit ei data. Sed uis comparationis non est in nomine, sed in praepositione. Vide plura in ellipsi.

     4. Deinde, si superlatiuum compararet necessario haberet casum comparationis, ad quem fieret comparatio. Sed hoc non fit, nam genitiuus ille partitionis est, non comparationis. Et ita absolute ponuntur semper superlatiua, si quidem nullus casus adiunctus ad eorum naturam spectat. Vide ellipsin ex numero.

     <5>.Quid quod eadem haec uis partitionis fit per comparatiua et alia nomina; superlata igitur, sicut et alia, ponuntur semper absolute; Cicero: Nemo est illorum omnium mihi te iucundior; idem: Belluarum elephanto nulla prudentior; et caetera quae diximus in comparatiuis.

     6. Si superlatiua compararent, id etiam negando facerent, aut interrogando; sed id non fit; non enim dices Romanorum nemo Cicerone, uel quam Cicero, fuit doctissimus, sed doctior; Cicero, pro Lig.: Nulla de uirtutibus tuis plurimis neque gratior ne que admirabilior misericordia est; idem contingit interrogando, ut quis romanorum fuit Cicerone uberior uel elegantior?

     7. Iam fortissimus graecorum, fortissimus ex graecis, fortissimus ex numero graecorum, fortissimus inter graecos, idem significare fatentur omnes; cur igitur tibi concedam in primo esse comparationem, in caeteris partitionem?

     8. Si in superlatis esset comparatio, uitiose et ambigue scripsisset Cicero ad Trebatium: Sic habeto, non tibi maiori curae esse, ut iste tuus discessus fructuosissimus tibi sit quam mihi. Non enim scire possemus quo referri deberet particula quam: ad fructuosissimusne, an ad maiori. At uero hic una est comparatio, non duae; et ordo est: Sic habeto, non tibi maiori esse curae quam mihi, ut iste tuus discessus sit tibi fructuosissimus, id est, maxime fructuosus, ut superlatum semper absolutum maneat.

     9. Si superlatum significaret ultimum excessum, quod grammatici asserunt, non haberet numerum pluralem, quia unus semper in eodem genere tantum deberet excellere; sed Cicero dixit: Duos Scipiones fortissimos et optimos uiros, et duas opulentissimas urbes, Carthaginem et Numantiam. Carthago igitur est opulentior Numantia et Numantia est opulentior Chartagine, quod ridiculum est. At si dicas haec eadem ratio erit in comparatis nominibus, nihil ages: omnes enim mecum concedunt in comparatiuis excessum esse, sed non ultimum excessum, quod de superlatiuis grammatici asseruerunt. Eadem ratione, superlata non possent iungi nominibus distributiuis, ut doctissimus quisque, omnes doctissimi, quod et Valla negauit, dicens nomen omnis non posse iungi superlatiuis. At Cicero dixit: Obseruor a familiarissimis Caesaris omnibus; idem: Non omnia minutissima consectabitur.

     10. Si superlatiua significarent ultimum excessum, inter duo locum non haberent; sed locum inter duo habere contra grammaticorum turbam ostendamus; Terentii Adelphis de duobus fratribus inquit Demea: Id mea minime refert, qui sum natu maximus; Pomponius Mella, de duobus Euxini angulis, lib. 1 cap. 21: Angustissimum Ponti facit angulum; Cicero, 2 de inu.: Quanquam praestat honestas incolumitati, tamen uti potissimum consulendum sit, deliberetur; idem ad Marium, quum dubitaret in Italiane maneret an ad bellum tenderet, sic intulit: Quo tempore uidisti me profecto ita conturbatum, ut non explicarem quid esset optimum factu; idem lib. 11, ep. 10: Sed neque Caesari imperari potest, neque Caesar suo exercitui, quod utrumque pessimum est; Liuius, lib. 1: Numitori, qui erat stirpe maximus, regnum legat.

     11. Praecipiunt grammatici comparatiuum, si praecedat superlatum, plus significare, ut Cato doctissimus est, sed Cicero doctior. Ego assero in uniuersum comparatum semper comparare, superlatum minime, quocunque loco ponatur, ut doctior est Cato quam qui doctissimus; Plautus, Trin.: Verum meliora sunt quam quae deterrima; Cicero, ad Terentiam: Ego sum miserior quam tu quae es miserrima. Denique ubicunque sit comparatum maiorem uim habet quam superlatum; imo, omnis comparatio semper fit in comparatiuo, aut per illas, quas diximus, praepositiones.

     12. Non tamen dissimulabo esse aliquas phrases apud latinos quae lo uideantur agere partes grammaticorum, qui praecipiunt tres esse gradus, ut doctus, doctior, doctissimus; quod ego semper negaui; nam si superlatiuum ponatur in tertio gradu, non propterea, ut dixi, significat comparationem, sed idem significabit ac si solum poneretur. Quod acriter est aduertendum ne parum perspicaces grammatici iis testimoniis ad suam comprobandam inscitiam abutantur; quod planum fiet, si in quatuor uel quinque fiat comparatio; nam in septem Nili ostiis, si dicas: Primum magnum est, secundum maius, tertium maximum; quonam rogo pacto reliqua numerabis, nisi dixeris: Primum magnum est, secundum maius, tertium maius, quartum maius, quintum adhuc maius etc. Potuisses primo loco dicere: Primum maximum est. Sic igitur intelligendus est Cicero, pro Ligario: Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui grauissime, temeritatem; idem, lib. 4 epist. 13: Sed tu hoc melius, uel optime omnium; idem, lib. 11, epist. 1: Si melior casus fuerit, reuertemur Romam; si mediocris, in exilio uiuemus; si pessimus, ad nouissima auxilia descendemus; hic incipit a comparatiuo, ascendens ad positiuum et superlatiuum; Plautus, Cap., act. 3: Miser homo es, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre inuenit; sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil inuenit; ille miserrimus est, qui quum esse cupit quod edat non habet; miserrimus, id est, omnino miser uel maxime miser; Plinius, lib. 18, cap. 6: Malum patrem familias, quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate coeli; peiorem, qui profestis diebus et ageret, quod feriatis deberet; pessimum, qui sereno die subtecto potius operetur quam in agro; Cornelius Celsus, lib. 2, cap. 18: Grauior his ex lacu aqua; grauissima ex palude. Sed si locum integrum legas, uidebis alium superlatiuum, ante comparatiuum; Terentius, Ad.: Quid si maius aliquid te oret; Mit: Quasi hoc non sit maximum; Helena, Paridi apud Ouidium: Lude, sed occulte, maior, non maxima, nobis est data libertas, quod Menelaus abest, id est: Non est nobis maxima libertas, sed maior quam antea. In omnibus his potuisses incipere a superlatiuo.

     13. Nomen proximus superlatum esse nemo, ut opinor, negabit. At Cicero et alii, quum aliquid enumerant, in secundis locis ponunt, non in tertiis, aut quartis. Vnde tota tua doctrina de superlatis atque adeo nomen ipsum superlatiuorum euanescit et prosternitur. Cicero, 1 0ff.: Prima societas in coniugio est; proxima in liberis; deinde una domus etc.; ibidem: Sed si contentio quaedam et comparatio fiat quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes; proximi liberi totaque domus; idem, 2 inu.: Summa necessitudo honestatis, huic proxima incolumitatis, tertia et leuissima commoditatis; idem, 1 0ff.: Maximam uim natura habet, fortuna proximam; Plinius, lib. 12, cap. 13: Asarum optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico.

     14. Elegantissimus est locus Pomponii Melae, lib. 1, cap. 8: Fons media nocte feruet; mox et paulatim tepescens fit luce frigidus; tum ut sol surgit, ita frigidior; subinde per meridiem maxime riget; sumit deinde tepores iterum; et prima nocte calidus; atque ut illa procedit, ita calidior, rursusque quum est media, perferuet. Vides in tertio loco uerbum positum pro comparatiuo, ubi grammatici superlatiuum collocandum putant; quod et ego quoque sic collocarem, sed sine comparatione ulla et absolute; ut de eodem fonte Plinius, lib. 2 cap. 103: Circa meridiem maxime frigidus, mox paulatim tepescens, ad noctis media feruore et amaritudine infestatur.

     Nunc aliquas Vallae rationes conuellamus, nam omnes persequi esset importunum. Non putat ille locum esse superlatiuo ubi sit diuersum genus, ut Cicero fuit Graecorum et Latinorum dissertissimus. Sed longe fallitur; nec in hac parte quid sit genus intelligit, quum reprehendat illud Macrobii: Age serui, non solum adolescentum, qui tibi aequaeui sunt, sed senum quoque omnium doctissime; quasi uox doctissime non sit genus iuuenum et senum. Sed quid attinet genus inculcare, quum hic sit partitio, ut saepe diximus? Cur igitur eadem opera non reprehendis Ciceronem, pro domo sua, dum inquit: Hoc ministro omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo, rem publicam perdidisti; et in Bruto: Phalerius successit iis senibus adolescens eruditissimus ille quidem horum omnium; idem: Dii isti Sigulio male faciant homini nequissimo omnium qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt; Plinius, in Epist.: Regulus omnium bipedum nequissimus; Plinius, lib. 9: Velocissimus omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus; id est, maxime uelox; Cicero, 1 de orat.: Iurisperitorum eloquentissimus, et eloquentium iurisperitissimus; Catullus: Phasellus nauium celerrimus; idem: Disertissime Romuli nepotum, quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, quotque post aliis erunt in annis; Martialis, lib. 12: Non es, crede mihi, bonus; quid ergo? ut uerum loquar, optimus malorum; ibidem: Vitimus bonorum. idem Valla praecipit ne dicamus Haec est pulcherrima suarum sororum, sed pulcherrima sororum, quia sororum ipsa una est, suarum non est. Egregia uero ratio et tali uiro digna. Eodem ergo argumento dicere non possemus horum digitorum, aut omnium digitorum medius est longissimus; errauit igitur Cicero 3 Tusc.: Zeno istorum acutissimus; idem: Demetrius horum istorum politissimus, et multa quae supra citauimus. Illud multo putidius: Non potest, inquit, locus esse superlatiuo citra tertium gradum; nam si inter plura uascula aequalia unum sit magis capax, non recte dicas: hoc est omnium maximum; quasi latine non optime dicatur: Pessime tecum actum est, mecum uero male, durius cum sociis nostris; uel sic: Salus homini pretiosissima est, uita dulcior, pecunia optabilis. Si intelligeret Laurentius nullam hic esse comparationem, quum dicimus omnium maximus, sed partitionem, has argutias mitteret. Attende contra Vallam Liuii uerba, lib. 7: Inde barbari dissipati uertunt impetus in suos fusique per campos, quod editissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis, arcem albanam petunt. Non attenderat item Valla quod superius adduximus: superlata inter duas res habere locum. Acutius disputabat amicus quondam meus ex loco Ciceronis, sic colligens: Hoc nomen summum superlatum est, sed summum uocat Cicero quo nihil sit superius; significat igitur ultimum excessum, simulque comparationem. Locus autem sic se habet in secunda Tusculana: Summum dico quo nihil est superius; breue, quo nihil est breuius; et infra: Summum autem dico etiam si decem atomis est maior alius; haec Cicero. Sed hic locus nil oberit nostrae doctrinae, nam si uelim negare summum esse superlatum, commode id facere possem; sed si sane superlatum, nonne sequitur statim Breue uoco quo nihil est breuius?; potuisset etiam dicere: Magnum uoco, quo nihil est maius; et nigrum, quo nihil est nigrius. Sed illo in loco ridet Cicero Epicurum de summo et breui disputantem.

     Summa sit nostrae disputationis: comparata et superlata nullum penitus casum regere; nam si fuerit ablatiuus, ut doctior Catone, celerius opinione, deest prae; si fuerit genitiuus, ut pedum dexter est uelocior, omnium horum maior est charitas, sororum formosior, uel sororum formosissima, deest ex numero, ut saepe iam ostendimus; partitio enim est, non comparatio.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.