[X]
|
|
|
CAPVT X
De comparatiuorum constructione
Circa comparatiuorum constructionem nugis armati pugnant grammatici: multa confinxit Priscianus; Scaliger multa frustra philosophatur; egregie tamen ineptus est Valla, cuius studium fuit latinam linguam compedibus constringere; hic reliquos grammaticorum dedit praecipites. Ex Prisciani tamen libro 3, in principio, sic nos de comparatiuis praecipimus. Comparatum nomen est quod unum uel plura sui uel alieni generis superans dissoluitur in positiuum et aduerbium magis, ut Cicero fuit eloquentior fratre; uberior Demosthene; Romanis facundior; caeteris oratoribus prudentior; Graecis et romanis omnibus suauior; quo nemo uel graecorum uel latinorum doctior. Duo tamen hic sunt consideranda, quae non solum grammaticos, sed peritos etiam latuerunt. Primum est: Comparatiua nullum casum regere; unde sunt illa quae grammaticos conturbant: Similior sum patri quam matri; Litteris quam moribus instructior; Nulli amnium claritate inferior; Maior quam pro numero sonus; Celerius opinione hominum; Curtius, lib. 5: Maiorem quam pro flatu sonum edebat. Alterum est: In comparatiuorum ablatiuis deesse prae; uide ellipsim. Nunc uero contra Vallam et eum sequutos comparatiua inter plura sui generis habere locum luce clarius ostendam. Plinius, de tribus pyramidibus: Tertia, inquit, maior praedictis, sed multo spectatior; Sallustius, de tribus filiis: Te Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es; Valerius Maximus, de tribus Dionysiis: Tertium te importuniorem superioribus habere caepimus; Apuleius, lib. 9: E tribus iunior; apud Horatium se comparat Hypermestra reliquis sororibus, lib. 3 Od. 11: Ego, inquit, mollior illis; Plinius, lib. 36. cap. 7, de generibus marmorum: Viride cunctis hilarius; idem, lib. 36, cap. 9, de quadam naui: Omnibus quae unquam in mari uisae sunt mirabiliorem; Valerius Maximus, lib. 4, cap. 3: Fabricius Lucinus honoribus et auctoritate omni ciui temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimus; idem, lib. 5, cap. 3: Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem Lacedaemon genuit; Columella, lib. 6: Nonnunquam etiam in olea unus ramus caeteris aliquando laetior est; Plinius lunior: Dies alibi, hic nox nigrior et densior omnibus noctibus; Curtius, lib. 6: Mare Caspium dulcius caeteris; Apuleius, lib. 2 Floridorum: Fuit Hippias e numero sophistarum prior omnibus; Lactantius: Omnes Sybillae unum deum praedicant, maxime tamen Erithraea, quae celebrior et nobilior inter caeteras habetur; quem locum impudentissime damnat Valla, quum ipse, qui alios audacter carpit, audeat dicere, cap. 8 de reciprocatione: Posterior, quae et quarta est causa. Sed ego te, licet immerentem, defendam, Valla. Cicero, 1 de nat. deor.: Mundum rotundum esse uelint, quod ea forma ulla neget esse pulchriorem Plato; ibidem: Elephanto belluarum nulla prudentior; ibidem: quae figura, quae species humana potest esse pulchrior?; et paulo post: Forma quoque esse pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem; et infra: Num etiam est una omnium facies, nam si plures aliam esse alia pulchriorem necesse est; ibidem: Itaque in illis selectis breuibusque sententiis haec prior sententia est; idem, l de Orat.: Cumque illo nemo nec integrior esset in ciuitate, neque sanctior; idem, Officiorum 1: Sed omnium societatum nulla praestantior, nulla firmior quam caet.; idem, Oratore: Quis omnium doctior, quis acutior, quis in rebus uel inueniendis uel iudicandis acrior Aristotele?; idem, 2 0ff.: Rerum autem omnium nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi; idem, citante Nonio: Omnium rerum ex quibus aliquid adquiritur; idem, epist. 15, lib. 9: Nemo est illorum omnium mihi te iucundior; Lentulus, in epist. Ciceronis: Idcirco naues onerarias,quarum minor nulla erat duum millium amphorarum; Curtius, lib. 9: In oculis duo maiora omnium nauigia submersa sunt; sed haec duo testimonia reprehendunt imperiti; Plinius: Animalium fortiora quibus sanguis crassior; Curtius, lib. 7: Cleander priores eorum intromitti iubet; Gellius, lib. 14, cap. 7: Qui eorum prior alus esset; Pomponius Mela, de Danubio: Eorum qui in nostrum mare decidunt tantum Nilo minor; idem, lib. 3 cap. 3: Syluarum Hircinia ut maior aliis, ita et notior; Paulus Aemilius, in Trasibullo: Ne que quisquam est uulneratus nisi qui prior impugnare uoluit. Sed quando semel coepimus addamus et poetarum testimonia. Homerus, Il.2: Ζεῦ πάτερ, οὔτις σεῖο ὀλοώτερος, id est: Iupiter pater, non deorum aliquis te perniciosior; Virgilius, 8 Aen.: Sed cunctis altior ibat Anchises; Ouidius, 3 Met.: Nam doctior illis Ismenis Crocale; idem, 13: Omnibus inferior, quas sustinet arduus aether; idem, in Leandro: Tanto formosis formosior omnibus illa est; idem, 1 Met.: Sanctius bis animal mentisque capacius altae; ibidem de zonis: Quinta est ardentior illis; ibidem: Non illo melior quisquam uel amantior aequi uir fuit, aut illa reuerentior ulla dearum; idem, 2 Met.: Quanto splendidior quam caetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto uirginibus praestantior omnibus Herse; Horatius, 4 Carm.: Caeteris maior tibi miles impar; Plautus, Cap.: Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior; idem, Sticho: Verum ex multis nequiorem nullum quam hic est; ibidem: Conspicatus sum interim cercurum, quo ego me meliorem non uidisse censeo; idem, Cas.: Te sene omnium senum neminem esse ignauiorem; Papinius Statius, lib. 3: Cunctisque prior Cadmeius heros; idem, lib. 6: Prior omnibus Idas prosilit; Martialis, lib. 11: Hic totus uolo rideat libellus et sit nequior omnibus libellis. Ex his tam multis haec uelim colligas primum comparatiuum inter plura sui generis habere locum, atque adeo cum genitiuo plurali inter plura sui uel alieni generis. Deinde errasse Priscianum, Diomedem, Donatum, Seruium et Laurentium, qui comparatiuum prior de duobus dici tantum praeceperunt; errasse etiam Laurentium et eum sequutos, quum inculcant comparatiuum inter duo tantum regere genitiuum pluralem; nam hoc monstri simile est si dicas genitiuum illum qui sit partitionis regi a comparatiuo; quum enim dicis oculorum dexter est acutior, deest sinistro, nel quam sinister. Itaque comparatio non fertur in genitiuum; imo uero deest ex numero, ut in Ellipsi. Istorum error conuincitur, quum inter duo comparatiuum habet praepositionem de uel ex; Caesar, 1 ciu.: Sed ex propositis consiliis duobus explicitius uidebatur ad Ilerdam reuerti. Postremo ridiculam esse defensionem Despauterii et Ascensii, quum defendunt Vallam dicentes in huiusmodi sermone, Cicero est doctior Italis, deesse reliquis, uel caeteris; at Valla non diceret: Medius digitus est caeteris maior; nam reprehendit Lactantium de Sybillis dicentem: Quae celebrior et nobilior inter caeteras habetur. Nec diceret Valla ad illud Ouidii, Quinta est ardentior illis, deesse caeteris. Ex his igitur liquido constat non esse reprehendendas phrases illas in Sacris Litteris: Maior discipulorum; Minor fratrum; et illud Pauli ad Cor. 1, cap. 13: Nunc manent fides, spes, charitas; tria haec; maior autem horum est charitas. Hic ego non uideo, praecipue si graeca consulas, quo modo melius hoc potuerit enuntiari; nam graeci non fere aliter loquuntur; Matthaei cap. 13, de grano sinapis: ὁ μικρότερον μὲν ἔστι πάντων σπερμάτων, ὁτι ἀν δὲ αὐξητῆ μείζον τῶν λαχάνων ἔστι, id est: Quod minus est omnibus seminibus, quando autem excreuerit, maius est omnibus oleribus; eadem uerba repetuntur Marci cap. 4; Sapient. 7: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia; item Sapient., cap. 10: Vt scirent omnium potentiorem esse sapientiam; Daniel, cap. 9: Quod esset honorabilior omnium; Anacreon: Χαλεπὁτερον δὲ πάντων, id est: quod est omnium difficilius; et uulgatum illud quod adducit Suidas πάντων δὲ ἀνθρώπων σοφώτερος Σοκράτης, id est: omnium hominum sapientior Socrates; celebris ad nostram doctrinam locus est apud Horatium, lib. 3, od. 6: Aetas parentum peior auis tulit nos nequiores, mox daturos progeniem uitiosiorem. Vides tria ex ordine comparatiua, non ut grammatici docent post comparatiuum addendum superlatiuum. Item Martialis, lib. 5, epigr. 2: Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen, nobilius Germania; Cicero 6 Par.: Filiam quis habet pecunia opus est; duas, maiore; plures, maiore etiam. Illud insuper non fuit omittendum quod Scaliger et alii docti contra Quintilianum uiderunt: comparatiuum nunquam sumi pro positiuo; sed debere intelligi casum comparationis, ut sum paulo infirmior, supple solito nel quam antea; Ocyus huc uenite omnes, supple dicto, ut et dicto citius tumida aequora placat; neque uero assentior Varroni, si modo Varronis sunt quae citant Seruius et Laurentius, lib. 1. cap. 12: Iuuenior, inquit, et senior comparatiui sunt per diminutionem; senior, non satis senex; iunior, non satis iuuenis, uel intra iuuenem, sicut pauperior, intra pauperem. Simile quiddam ex Varrone citat Censorinus, de die natali, cap. 14: Vsque ad sexagessimum annum, seniores uocitatos, quod tunc primum senescere corpus incipiat; inde usque ad finem uitae uniuscuiusque quintum gradum factum, in quo qui esset senex appellaretur, quod ea aetate corpus senio laboret; Gellius, lib. 10, cap. 28: Eadem fere uidetur sentire; quibus oppono Quintilianum, lib. 3 cap. 1, de Isocrate scribente<m>: Eo iam seniore, octauum enim et octagessimum impleuit annum; Ouid., 2 Trist.: Sospite sic te sit natus quoque sospes, et olim imperium regat hic cum seniore senex, id est: filius senex cum patre seniore; Mart., lib. 6, in principio: Cui pater aeternas post saecula tradat habenas, quique regat orbem cum seniore senex: Virgilius, lib. 5: Assueti syluis comites seniores Acestae; idem: Aeui maturus Acestes; et 2 Aen., de Priamo: senior; idem, de Charonte, lib 6: Iam senior, sed cruda Deo uiridisque senectus, id est: magis quam senex, hoc est, sene senior; Plinius, de apibus, lib. 11, cap. 10:. Seniores intus operantur; Cicero, de amicitia: Tum etiam Cato loquutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior. Facio te certiorem non est facio te certum; sed romanae urbanitatis causa, ne uiderent docere alios, dicebant: faciam te certiorem, scilicet, quam tu es; sic maiores nostri; sic plures horas, scilicet, quam unam; plus eo, dixit Terentius. Particula quam non semper petit similem casum praecedenti, ut imperiti docent. Nec enim dices: Vtor Cicerone, doctiore quam Sallustio; habeo uestem Titii melioris quam Sempronii; sed addes aliud uerbum, ut dedi pecunias Titio fideliori quam Sempronius est; Cicero, ad Quint.: Dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam uitam suam fore quam Africanus fuisset; Liuius, lib. 26: Vt gloriari possis multo fortiorem quam ipse es uirum abs te occisum; Valerius Maximus, lib, 3, cap. 2: Vt gloriari possis aliquando uirum fortiorem, quam ipse es tuo iussu esse interremptum; Cicero, lib. 1 de inu.: Si uicinus tuus meliorem equum habet quam tuus est; idem, ad Pompeium: Vbi tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelius facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse patiare; Plautus, Curc.: Meliorem quam ego sum suppono tibi; Cicero: Nihil tibi concedo, quo studiosior eius sis quam ego sum. Itaque rectus rectum petit cum quam expresso uel subintellecto uerbo, ut Cicero doctior est quam Sallustius. Aliquando particula quam praecedente accusatiuo petit accusatiuum; Ter.: Ego callidiorem hominem quam Parmenonem uidi neminem, ubi aliud uerbum uidi supplendum est. Non enim ex ui et natura particulae quam accipimus similem casum praecedenti, si uerbum subintellectum illum non regat. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |