[II]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT II

 

Nominatiuus a nulla parte regitur. Duo recti simul.

 

     Ex nomine et uerbo tanquam ex materia et forma, quae breuissima sit, constituitur oratio. Id docet Plato in Sophista et Aristoteles, lib. 2 Peri hermeneias. Porro nomen cum uerbo in solo numero conuenit, ut diximus, non in persona, ut docent grammatici. Nam ea quae conueniunt debent in aliquo tertio, quod sit ambobus commune, conuenire. Sed nomina non habent personas, id est facies illas quas sola uerba retinent. Non ergo in persona, casu, genere nomina cum uerbis conuenient. Sed quum sint omnia, exceptis duobus, tertiae personae uerbalis, semper in illam tertiam personam ferentur; opus tamen est concordia, quia duplex illa persona est, singularis et pluralis; itaque qui dixit ego disputat errauit in regula; qui dixit ego disputamus errauit in concordia; illud enim necessitatis fuit, hoc concordiae.

     Rectus praeterea nunquam regitur, nam in hac oratione, Cato scribit, Cato non regitur a uerbo, nec scribit a Cato. Sed concordia est nominis et uerbi, et Cato suppositum est, non persona agens aut patiens, ut somniant grammatici. Nec ullo alio modo reperitur nominatiuus in latino sermone. Nam in illis: O uir fortis atque amicus; En Priamus; Ecce homo uel ecce hominem, quaerendum uerbum est, ut docemus in ellipsi uerborum.

     Duplex nominatiuus non uno modo uidetur reperiri in eadem oratione, ut Ego Annibal peto pacem; sed deest ens uel qui sum Annibal. Vide ens in ellipsi. Omne praeterea uerbum utrinque nominatiuum uidetur habere, ut legis inuitus, doceo libens, sed hic quoque deest ens. In uerbis quibusdam passiuis fit reciprocatio,ut uocor Sanctius, diceris poeta; sed hoc est ab actiuo dicunt te poetam.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.