[I]
|
|
|
CAPVT I
De constructione nominum
Constructionem diximus diuidi in concordiam et rectionem; item concordiam triplicem esse: adiectiui et substantiui; nominis et uerbi; relatiui et antecedentis. Substantiuum et adiectiuum numero et casu tantum consentiunt, non genere; nam adiectiua genus non habent, sed certas terminationes ad genera, propter quas substantiuorum genus indagamus. Itaque postquam scieris cuius generis sit paries, tunc necessario dices: paries albus, quia albus est terminatio ad genera masculina; restat deinde ut accedat concordia numeri et casus. Quod si obiicias paries alba in numero et casu concordant nec tamen est perfecta concordia, respondeo concordiam perfectam esse, sed a te peccatum esse in regula quae ante concordiam est, quae iubet terminationem in -us deberi necessario masculinis. Eadem ratio est in concordia nominis et uerbi; diximus enim hanc concordiam ex solo numero constare. Tu obiicis: ego docet est numen concordia, non tamen congruit omnino oratio. Peccatum item a te est in regula quae docet omnem nominatiuum esse tertiae personae praeter ego et tu, caetera. Quia igitur ignorasti ego esse primae personae uerbalis, non adaptasti concordiam, quae post regulam sequebatur. |
Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS. |