[XIII]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT XIII

 

De possessiuis contra omnes fere.

De genitiuis mei, tui, sui.

     Longa est apud grammaticos de possessiuis nominibus controuersia; nemo tamen hactenus quid rectum in illis sit demonstrauit. Nos igitur contra Laurentium, qui in principio secundi libri longam de iis texit disputationem, disseramus.

     Possessiuum idem significat quod genitiuus unde creatur, ut Paterna domus, et paternas possessiones, id est, patris. Huius regulae nullam exceptionem esse patiar; nihil enim frigidius quam illud quod hic Laurentius adfert: Meus, tuus, suus non deduci a mei, tui, sui primitiuis, sed ab antiquis genitiuis mis, tis, sis; quod figmentum fictis ualde grammaticis placuit. Ego non negauerim apud Ennium et antiquos reperiri mis, tis, sis, sed in ablatiuo; ut sos, pro suos, sas pro suas, sum pro suum, ut postquam lumina sis oculis bonus Ancus reliquit. Vide Festum in uoce sos. Res igitur sic habet: Omnis genitiuus significat actiue aut passiue; idem significauit semper possessiuum, ut uulnus Achillis, uel Achilaeum: actiue et passiue accipi potest. Eodem etiam pacto mei, tui, sui, et meus, tuus, suus, actiue et passiue significabunt, ut mox apparebit.

     Prius enim aperiam causam, quare aliquando non sit nobis concessum primitiuorum genitiuis uti. Regula est: Mei, tui, sui primitiua substantiuorum genitiuis etiam subintellectis non iunguntur. Latine dices: Hic liber est mei praeceptoris; sed illud mei adiectiuum est; item: Praeceptori meo conducit castigare, tui autem est docere; illud tui non potest esse a tu, nam haec primitiua fugimus in omni possessione, ne cum adiectiuis subsit ambiguitas, quam latinae aures uehementer reformidant. Latine itaque dicitur: Mei praeceptoris interest docere; sed ita tamen, ut illud mei omnino sit meus. Ridiculum autem est quod aiunt isti: propterea non dici mei est legere, quia mei, tui, sui solum passiue significent. Id falsum esse subiecta exempla demonstrabunt; Cicero, ad Curionem: Eam autem tui unius studio me assequi posse confido; idem, lib. sexto ad Appium: Vincebatur enim fortuna ipsa debilitate gratiae nostrae, tui charitate, et meo perpetuo erga te amore, id est, quia me amas et te amo. Hoc testimonium, quum Valla non intellexisset, foedissime deturpat. Cicero, pro Marcello: Quis non intelligat tua salute contineri suam et ex unius tui uita pendere omnium?; idem, Attico, lib. nono: Nihil malo quam me mei similem esse et illos sui; idem, Catilina: Vterque pro sui dignitate et pro rerum magnitudine; idem, lib. secundo Fin.: Vt et sui et Metrodori memoria colatur; idem de uniuersitate: Ita se ipse consumptione et senio alebat sui; ibidem: Imitantes effectorem et genitorem sui; Valerius Maximus, libro primo: Lento enim gradu ad uindictam sui diuina procedit ira; idem libro primo, capite sexto: Priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres; idem, libro tertio, capite septimo: Quid aliud est quam saeuientem fortunam in adiutorium sui conuertere?; et paulo post: Fiducia est quae aestimatione sui certo pondere examinat; Plinius, lib. 22, in proemio: Complesse poterant miraculum sui natura atque tellus; Seneca in Troade, actu secundo: Nulla que pars manet nostri; idem, Hercule Oetheo actu tertio: Et partem mei flerat omne faxum; Cicero, Att., lib. undecimo, epistola octaua: Quintus misit fllium non solum sui deprecatorem, sed etiam accusatorem mei; Ouidius, 1 Met.: Et pressa est grauitate sui; ibidem, lib. ultimo: Parte tamen meliore mei; et in carmine obscaeno: Quod partem madidam mei uidetis; Terentius, Ad.: Tetigi ne tui quicquam?; ibidem: Qui se in sui gremio positurum puero dicebat; idem, Heaut.: Tot mea unius soliciti sunt causa; ubi Muretus ex antiquis exemplaribus restituit mei unius; Varro, 3 Rust., cap. de uilla: Et quum haec sit communis uniuersi populi, illa solius tui; Budaeus in Commentariis citat Ciceronem in Vatinium sic: Quid ergo praestantius mihi potuit accidere quam omnes hos ciues meos iudicare ciuitatis salutem cum unius mei salute esse coniunctam?; sic citat Budaeus; nunc legitur cum mea unius salute; Plautus, Aul.: Neque tui me quidquam inuenisti penes; idem, Pseud.: Si ex te tacente fieri possem certior Here, quae miseriae te tam misere macerant, duorum labori ego hominum parsissem libens: mei, te rogandi; et tui, respondendi mihi; haec Plauti uerba expendit Gellius, lib. 20, cap. 5, et insuper ait: Itaque si dicere uelis "Patrem mei" pro "patrem meum , quo graeci modo τὸν πατέρα μοῦ dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto. Eaque ratione dices qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo". Haec ille, qui tamen, si legeret illud Ciceronis, Genitorem sui et effectorem sui, et illud Maronis Et nunc magna mei sub terras ibit imago, et illud Macrobii, lib. 2 cap. 1, in Somno, Deinde tonus per naturam sui in duo diuidi sibi aequa non poterit, fortasse non diceret inusitate dici patrem mei. In iis omnibus quae citaui testimoniis, si aliqua tibi uideantur significare passionem, non ualde repugnabo dum illud teneam, loco illorum poni posse possessiua, ut effectorem sui, effectorem suum.

     Rursus nunc contendam meus, tuus, suus, posse accipi passiue et loco illorum posse succedere mei, tui, sui; Cicero, lib. 5 epist.: Ego quae tua causa feci; potuisset dicere tui; idem Philipica 10: An uero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tua iure dolere soleo etc.; Pro amicitia tua,inquit Budaeus in Commentariis, pro eo dixit quod est pro amore quo te prosequor, hoc est quo tu a me diligeris; idem, 2 Cat.: Inuidiae meae leuandae causa, id est, quam alii de me habent; idem, 1 Cat.: Patria te nihil iudicat, nisi de patricidio tuo cogitaret; Terentius, Eunucho: In eam utilitatem ego faciam ut cognoscas meam; hic passiue; rursus Cicero ad Tironem: Vtilitatibus tuis possum carere, actiue; uide Muretum, 2 Cat.; Terentius, Phor.: Nam neque negligentia tua, neque id odio fecit tuo. Laurentius dixisset tui; idem, Heaut.: Et lachrymis oppletos totum sibi, ut facile scire, desiderio id fieri tuo; idem, Phor.: Nunquam odio tuo me uinces; itaque nostra querela est et quam habemus et quae de nobis habetur; Martialis, lib. 5: 1am precor oblitus nostrae, Vulcane, querelae parce; Valerius Maximus, lib. 9, cap. 2: Nam quum animaduerteret, quantum suo odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit; idem, 6, cap. 2: Vidi eodem habitu et quiritatu tuo, id est, in querela tui. Sed huiusmodi plura quilibet passim leget. Causa igitur qua uetamur dicere Hic liber est mei, et mei interest legere, non passio est, sed ut uitemus ambiguitatem, quam facile uitamus, si genitiuis primitiuorum alios genitiuos substantiuorum non addiderimus. Neque enim eodem sensu dicam Miserere mei et miserere mei praeceptoris; nam illud mei est primitiui, hoc uero deriuatiui. Si uero ambiguitas in causa est, quominus hos genitiuos non recipiamus, ubi ea non possit contingere, recte eis utemur. Qua re quum illis addideris genitiuos adiectiuorum non errabis, ut liber est mei solius, tui unius, uel tua unius interest legere. Cicero, Lentulo: Quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit; Terentius, Heaut.: Atque inopis nunc te miserescat mei; Cicero: Tui unius studio; idem: Ex tui unius uita; et quae citauimus ex Varrone: Haec fit communis uniuersi populi, illa solius tui. Sed, ut dixi, mei, tui, sui, nostri, uestri primitiuorum fugiuntur merito propter solam ambiguitatem, non propter passionem. At dices: Ostende nobis hanc amphiboliam, praecipue in nostri et uestri. Ostendam paucis his orationibus: Meus populus legibus gubernatur; solius tui semper fuit sine lege uiuere. Noster praeceptor est doctus; uestri autem semper fuit male docere. Imo etiam si istis primitiuis addas substantiua, quae genitiuis non apte iungantur, ambo recte ponentur in genitiuo, ut si dicas: Miserere mei peccatoris; nam hic non contingit amphibolia, quae contingit in hac forma: Miserere mei patris. Hic enim nescias an mei sit a meus, an ab ego. Quare tutius consilium fuerit iis genitiuis primitiuorum abstinere. Quod si feceris, latine recte dices mei praeceptoris, uel mei regis, uel uestri magistri interest imperare, quia illud mei et uestri semper est ab adiectiuo meus et uester. Et certe nulla alia de causa dicimus cuius uel cuia interest, cuius uel cuium est pecus, nisi quia non contingit amphibolia.

     Restat modo euertenda Vallae opinio circa hanc eandem doctrinam. Verba illius sunt: Vidimus licere dicere Meam unius operam, tuum solius studium; non tamen dicemus Meum Laurentii studium, Tuum Prisciani praedium, sed Meum studium, qui sum Laurentius, Praedium suum, qui est Priscianus. Haec ille. Ego, si quid addendum esset in his formis, libentius dicerem Non mea Pompeii, sed tua Caesaris interest, quam mea, qui sum Pompeius, et tua, qui Caesar es. Nostra enim regula est: Si possessiuis addatur aliud nomen, etiam proprium, illud in genitiuo potest poni, ut Opes Siculas Verris, Villa Tusculana Ciceronis, In paterna domo Neronis. Cicero, ad Trebatium, lib. 7: Litteris tuis primorum mensium uehementer commouebat. At dices: In caeteris possessiuis uerum hoc esse, sed meus, tuus, suus aliter se habere. Imo uero, ego in uniuersum de omnibus possessiuis idem praecipio. Cicero, 1 Tusc.: Theodori quidem nihil interest humine an sublime putrescam; deest mea propter putrescam , ut sit : Mea Theodori; quod si non credis audi Valerium Maximum, lib. 6 cap. 2, de eodem Theodoro: Mea quidem nihil interest humine an sublime putrescam; Cicero, 2 Phil.: Ille nunquam concionatus est nudus, tuum hominis simplicis pectus uidimus; Valla diceret: Tuum pectus, qui est homo simplex; Cicero, 5 Verr.: Ne tua quidem recentia proximi praetoris uestigia persequi poterat; idem, pro Sextio: Quem non tam admiror; quod meam legem contemnat hominis inimici; idem, ad Crassum: Quantum meum studium extiterit dignitatis tuae; idem, ad Lentulum: Nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae; Liuius: Quod meum factum dictumue consulis grauius quam tribuni audistis?; idem, lib. 7 de Valerio Comino: Quum desiluisset ex equo, nostrum, inquit, peditum illud, milites est opus, id est: nostrum opus, qui sumus pedites; idem, lib. 8: Vt nostro duorum iam hinc euentu cernatur; Cato ad Ciceronem: Tuam uirtutem domi togati, armati foris; Cicero, L. Paulo consuli: Me consulem tuum studium adolescentis perspexisse; Plinius, lib. 8 epist.: Post iudicium tuum uiri eruditissimi, grauissimi, ac super ista uerissimi; Seneca, in 25 Hyppolito: Quis meas miserae deus, aut quis iuuare Daedalus flammas queat; et illud Boethii, quod reprehendit Valla: Solantur moesti nunc mea fata seminis; Caecilius, apud Marcellum: Mea hominis quid referat; Virgilius, in Ciri: Perque tuum memoris haustum mihi pectus alumnae; idem, 6 Aen.: Et pater ipse suo superum iam signat honore; id est suo deorum honore; et Aen. 12: Postquam arma Dei ad Vulcania uentum est; Apulleius, lib. 8: Quae res circunstantium an emptione mea, ut pote ferocissimi deterruit animos; Ouidius, 1 Amor.: Vt mea defunctae molliter ossa cubent; Terentius, Hecyra: Vt ne cui mea longinquitas aetatis obstet; idem: Nam herilem filium eius duxisse audio uxorem; idem: Paternum amicum me assimulabo uirginis; Et in Sacris, 3 Reg.: Tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis; et illud quod damnat Valla ad Corinth.: Salutatio mea manu Fauli; qua etiam forma dixit Ausonius ad Theonem, epist.4: Anticipesque tuum Samii Lucumonis acumen, id est, tuum acumen Lucumonis, ut recte annotat Iosephus Scaliger, lib. 2 cap. 12 in Ausonium, ubi hanc phrasin a Grammaticorum tenebris in lucem uindicat; idem, in Catullum, 46,18, ita etiam construendum, quasi dixisset ut tuum pectus monstri; tum citat quaedam ex superioribus; deinde addit: Quae omnia dicta sunt per ellipsin; in graecis minus laboraremus σπουδὴν σου μειρακίου; ita: hic pectus monstri, id est, pectus tuum, qui monstrum es. Sed uide locum Scaligeri. Ex alus possessiuis iunctis cum genitiuo nominis proprii et appellatiui possem innumera exempla colligere, ut Imperatorius uultus Marii, Catuli Cumana uilla, Calui Licinii hipponacteum praeconium, Fraternum nomen populi romani, In aede Iouis mariana, Fructibus Agrippae Siculis, Litora fraterna Erycis, Nocturna orgia Bacchi, Augusti paternus animus, et alia huiusmodi innumera. Elegantius itaque credo dici: Meum praeceptoris officium quam meum officium, qui sum praeceptor. Non tamen dissimulabo dixisse Terentium Mea, qui sum natu maximus; et Ciceronem, pro Sylla, Vestra, qui dixistis hoc maxime interest. Sed Cicero haec aliter dixisse non potuit; non enim hic participio erat locus.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.