[IV]

 

HomeIntroducciónTexto LatinoTexto EspañolFicha

carlos.cabanillas@edu.juntaextremadura.net

 

 

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]

Texto español

CAPVT IIII

 

Datiuus nunquam regitur nec in actiua nec in passiua

et ubique adquisitionem significat. Nunquam est rei agentis.

 

     Dormio tibi, Tibi seruio, Do tibi pecunias, Tibi emitur liber, nihil differunt, si datiui naturam spectes; ubique enim significatur acquisitio, ut Surripuit mihi nummos, et Lac subducitur agnis, nam datiuus ultimum finem significat; quare iam compositae et structae orationi potest accedere. Domus constat ex materia, ut lapidibus et lignis; producitur ab artifice, quae causa efficiens est; habet formam, qua distinguitur a rebus ahis; quum igitur constructa et perfecta est, tunc quaerimus cui negotio uel domino sit accomodanda. Sic datiuus constructae atque perfectae orationi per modum acquisitionis superuenit. Nulla igitur erit oratio, cui per modum acquisitionis datiuus adiungi non possit, ut tibi doceo, tibi soli amas.

     Cur enim in his orationibus, Filius mihi peccat, Non omnibus dormio, fateris esse acquisitionem, et in illis, Do tibi pecunias, non fratri, a uerbo dicis regi datiuum? Intelligendum igitur nullam esse orationem aut uerbum ullum, cui datiuus non possit accommodari, dum tamen hoc intelligatur aliud esse Amo me, aliud Amo mihi; aliud Doceo uos, aliud Doceo uobis. Vnde iam mirari desinamus huiusmodi phrases cum datiuo; Terent., Adelp.: Vt uobis decet; Comelius Fronto de exemplis eloquutionum citat Sallustium, in 1 Hist., Locum editiorem quam uictoribus decebat capit; Plautus, Amp.: Nostro generi non decet; hispane: "Para quien nosotros somos"; idem, Bacch.: Huic decet; idem, Asin.: Vt me teque maxime atque ingenio nostro decuit. Vides hic datiuum et accusatiuum, sed diuersa significatione; Cicero, de Orat.: Quandoquidem id deceat prudentiae tuae; Terentius, Adelp.: Imo Hercle ita nobis decet; ibidem: Vt uobis decet, graece ὑμίν πρέπει; Gellius, lib. 9: adolescens praefatur elatius quam aetati eius decebat; idem, lib. 6: Foeminis solis uestem longe lateque diffusam indecere existimauerunt; Tacitus: Decere nobis terram; Terentius: Si hoc fratri celetur; Plautus, Mil.: Homini seruo suos domitos habere oportet oculos et manus; Cicero, 1 Cat.: Nihil agis, nihil moliris, quod mihi latere ualeat in tempore, quod non intelligens Lambinus conatur emendare; Lucanus,lib. 1: Tu mihi ...causa... late; Cicero, 1 Cat.: Vt tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati; Virgilius: Haec eadem matrique tuae generique manebunt; idem: Et tibi poena manet; Cicero, 2 Phil.: Cuius quidem tibi fratrem, sicut Caio Curioni manet; Catullus: Scelesta, uae te, quae tibi manet uita?; Caesar, 3 Gall: Quum tela nostris deficerent; Gellius, lib. 2, cap. 29: Vt messem hanc nobis adiuuent; Plautus, Bachidibus: Quum nihilo pluris ea res referat sibi; idem, Pseudolo: Nam quanti refert ei, nec recte dicere, qui nihil recte facit; Horatius, Satyra 1: Vel dic quid referat intra naturae fineis uiuenti; Plinius, lib. 18: Acino plurimum refert, si contingat crescente luna uindemiare; Tertul.: Interest homini deo cedere; sed mihi uidetur hic deesse literulam et legendum hominis, ut in illo Plinii, cap. 1: Nec interest hominis; Terentius, Eun.: Homini homo quid praestat!; Plautus, Asin.: Pergin precari pessimo?; Seneca, de uita beata: Huic succurro, huic misereor; idem, Controu.: Misereri debent omnes mei; et Ego misereor tibi, puella; unde in Sacris: Miserere mei, domine et miserere nobis; Plautus, Aulularia: Nihil equidem tibi abstuli; ibidem: At quod tibi abstuleras, cedo; ambiguitas est in datiuo, nam primo loco tibi id est a te, in secundo manifesta est acquisitio; Catullus: Eripite hanc pestem perniciemque mihi. Doctiores quidam negant posse dici iubeo tibi, qui si haec intelligerent Cornelio Tacito assentirentur, quum dixit, lib. 13: Vbi Britannico iussit exsurgere.

     Vae uictis, hei mihi etiam sunt datiui acquisitionis, et particula uae est suppositum uerbi subintellecti; syntaxis est: Vae uictis est; Hei mihi erit. Vide ellipsim uerborum.

     Sum ruri, Natus Carthagini datiuos esse somniant grammatici, quum sint sexti casus, ut dicemus in sexto casu.

     Vehementer errant grammatici, quum datiuum in passiua uoce esse rei agentis inculcant, ut Deus amatur mihi, id est, a me; quem errorem suo loco, quum de passiuis agemus, exagitabimus.

     Duo datiui saepe simul reperiuntur; sed neuter a uerbo regitur, imo uterque suo modo significat acquisitionem, ut Hoc erit tibi curae, Datur tibi hoc uitio; Plautus: Nucleum amisi, reliqui mihi pignori putamina.

[I][II][III][IV][V][VI][VII][VIII][IX][X][XI][XII][XIII]


Copyright(c) de la versión electrónica 2004 Carlos Cabanillas. Proyecto GRAMMATICVS.