- Litteras accepi quas ad me misisti.
- Urbs a duce deleta est in quam cives fugerant.
- Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi.- Scipio, qui in Hispania Carthaginienses devicerat, Romam venit.
- Legi perlibenter epistulam quam ad te Brutus misit ex Asia.
- In locum Romani pervenerunt qua hostes iter fecerant.
- Caesar speculatores dimisit, qui naturam loci cognoscerent.
- Omnia quae scio vobis iam dixi.
- In oppidum Galli sese receperunt, quorum agros Germani
vastaverant.
- Senes semper laudabunt id quod iuvenes contemnunt.
- Sagunti fuimus, cuius incolae atrocem oppugnationem
toleraverunt.
-
Sallustius bellum scripsit quod populus romanus cum Iugurtha fecit.
- Caesar in eas civitates quae obsides non dederant bellum gerere instituit.
- Galliae incolae inimici sunt Germanis, quibuscum saepe bella gerunt.
-
Phidias Minervae simulacrum fecit, quo ornavit templum quod Athenienses illi
deae sacraverunt.
- Stultus se ipsum amat.
- Interea ad Hispanias Publius Cornelius Scipio, filius Publii Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, mittitur. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum et argentum et belli apparatum Afri habebant.