TEXTOS DE SALUSTIO, DE CONIURATIONE CATILINAE
1.- Reflexión filosófica del autor acerca de los motivos que lo
impulsan a escribir.
I. Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius esse videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est: virtus clara aeternaque habetur.
2. Dificultades de escribir historia y presentación
del tema de la obra.
III. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est: vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen imprimis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc, quia, plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant. (...) Igitur, de Catilinae coniuratione quam verissime potero paucis absolvam: nam id facinus imprimis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
3. Retrato de Catilina.
V.
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed
ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae,
discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens
inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. Animus audax,
subdolus, varius, cuius rei libet simulator ac dissimulator, alieni adpetens,
sui profusus, ardens in cupiditatibus: satis eloquentiae, sapientiae parum.
Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc, post
dominationem L. Sullae, lubido maxima invaserat rei publicae capiundae, neque id
quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et
conscientia scelerum, quae utraque eis artibus auxerat, quas supra memoravi.
Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessima ac diversa inter se
mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de
moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum
domi militiaeque, quomodo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut
paulatim immutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta
sit, disserere.
4.-
Descripción de los amigos de Catilina:
XIV. In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tanquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque impudicus, adulter, ganeo, manu, ventre, pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ei Catilinae proximi familiaresque erant. Quodsi quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxime adulescentium familiaritates adpetebat; eorum animi molles et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse nonnullos qui ita existimarent iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat.
5.
La moral y la ambición de Catilina:
XVI. Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, inlexerat, multis modis
mala facinora edocebat. Ex illis testes signatoresque falsos commodare; fidem,
fortunas, pericula vilia habere; post, ubi eorum famam atque pudorem adtriverat,
maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus subpetebat, nihilo
minus insontes sicuti sontes circumvenire, iugulare; scilicet, ne per otium
torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His
amicis sociisque confisus Catilina simul quod aes alienum per omnes terras
ingens erat et quod plerique Sullani milites largius sui usi rapinarum et
victoriae veteris memores, civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae
consilium cepit. In Italia nullus exercitus; Cn. Pompeius in extremis terris
bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus:
tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
6.
Descubiertos los planes de Catilina:
XLVI. Quibus rebus
confectis, omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura
atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur intellegens, coniuratione
patefacta, civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat, dubitans
in maximo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam
illorum sibi oneri, impunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur
confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium
itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia
proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt, Caeparius paulo ante domo egressus
cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse
manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae
venire iubet. Eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum
legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis
acceperat, eodem adferre iubet.
7.
Muerte de Catilina:
LXI. Sed, confecto
proelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque animi vis fuisset in
exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum
amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria
disiecerat, paulo diversius sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant.
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam
spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex
omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est;
ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi
Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissimus quisque
aut occiderat in proelio aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui e
castris visendi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera
amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item qui inimicos
suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque
gaudia agitabantur.