-
Caesari magna spes erat oppidi capiendi.
-
Multos libros legendo multa didici.
-
Hoc facillimum factu mihi videtur.
-
In senatum legati missi sunt pacem petitum.
-
In his locis Caesar naves parandi causa moratur.
-
Milites ad hostes repellendos saxa conicere coeperunt.
-
Haedui legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium.
-
Caesar ex captivis cognovit auxilia a Gallis exspectari.
-
Consuli nuntiatum est hostes flumen transisse et ad castra adesse.
-
Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus cum Hannibale faciendum.
- Galli locum oppido condendo
ceperunt.
-
Iam hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas amicitias studiorum
ac naturae similitudo.
-
Humanitate tanta est ut difficile dictu sit utrum hostes magis virtutem eius
pugnantes timuerint an mansuetudinem victi dilexerint.
-
Erat etiam alia gravis atque vehemens opinio quae per animos gentium barbararum
pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras
nostrum esse exercitum adductum.
-
Sed si qui mihi deus vestram ad me
audiendum benevolentiam conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil
esse homini tam timendum quam invidiam.
-
Cupiditates autem quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri
semper habitarit et in agro colendo vixerit?
-
Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese
aspiciebant ut non iam ab aliis indicari sed indicare se ipsi viderentur.